Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
quid ad has definitiones possim[*](possint 'Bern. 1' Bentl. sed (ut p. 387, 20 sqq.) C. ipse definitiones excutit; cf. v. 2–4 et p. 389, 25; 410, 3 ) dicere? atque[*](atque Tregder atqui) haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem ex rhetorum pompa:
ardores animorum cotesque virtutum.an vero vir fortis, nisi stomachari coepit, non potest fortis esse? gladiatorium id quidem.[*](id quidem ex idem K1 ) quamquam in eis ipsis videmus saepe constantiam:
conlocuntur,[*](versus ign. conloquuntur G(?)) congrediuntur, quaerunt[*](quaerunt Schlen- ger, Phil. 12, 288 quaeruntur GVR1 (a del. 1) queruntur K) aliquid, postulant,ut magis placati quam irati esse videantur, sed in illo genere sit sane Pacideianus[*](pacidianus X (plac. V)) aliquis hoc animo, ut narrat[*](Lucil. 153) Lucilius:
at[*](at sVrec ac) sine hac[*](hac ac G) gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate,[*](H 211 7.) cum depugnaturus esset cum Hectore;
Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritisinquit,
- Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse
- Quam gladium in stomacho furi[*](furi Ti. suria GRV sura K (def. Ro b b. p. 100) furia Marx spurci Sey. ) ac pulmonibus sisto.[*](pulmonibus isto VG1 )
p.385- Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam
- Nobis,[*](nobis s vobis X (ubis R1?)) quam dextrae gladium dum accommodet[*](accomodet V (prius o in r. c)) alter;
- Usque adeo studio atque odio illius ecferor[*](hęc feror Kc ) ira;
cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit[*](attollit K) sociis, terrorem autem[*](autem add. G 2 ) hostibus, ut ipsum Hectorem,[*](haect. KV (6 G)) quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret. atque[*](atque V) hi conlocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt. ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen[*](cognomen e corr. VrecBs cognovit nomen X) invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia fuerit iratus.