Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates[*](calamitates post indignorum rep. X del. V3 ) hominum indignorum sublevandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse inutile, cum aut se non idem videat consecutum, quod alium, aut alium idem, quod se; metum vero si qui[*](quis GVrec ) sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis[*](esse K) qui leges, qui magistratus,[*](qui leges qui magistratus in r. Vc ) qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent.[*](tenerent K) Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.[*](existimant s ) quae cum exponunt, nihilne tibi videntur an aliquid dicere?

Mihi vero dicere aliquid, itaque expecto, quid ad ista.[*](ista (eras. m) K)

Reperiam fortasse, sed illud ante:

videsne, quanta fuerit apud Academicos verecundia? plane enim dicunt,

p.384
quod ad rem pertineat: Peripateticis[*](Peripateticishaec igitur continent quae Academici (qui verecunde nihil ipsi adfirmant) dicunt Ciceroque ipse ut Aca- demicus amplectitur (cf. p. 364, 4)) respondetur a Stoicis; digladientur illi per me licet, cui nihil est necesse nisi, ubi sit illud, quod veri simillimum videatur, anquirere. quid est igitur quod occurrat in hac quaestione, e quo[*](e quo B2 s aequa X (e qua Vrec)) possit attingi aliquid veri simile, quo longius mens humana progredi non potest? definitio perturbationis, qua[*](quae KV1 Zeno fr. 205 ) recte Zenonem usum puto. ita enim definit, ut perturbatio sit aversa a [*](a GrBs om. X) ratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit adpetitus vehementior, vehementior[*](vehementior semel in X) autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia.