Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Quando, ut[*](ut Man. et) aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit—pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte[*](forte V1 ) ducuntur[*](dicuntur K1 )—, quando igitur virtus est adfectio animi constans[*](St. fr. 3, 198) conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae

p.378
actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissume[*](brevissumme G1V) recta ratio dici potest). huius igitur virtutis[*](virtus KR) contraria est vitiositas—sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci kaki/an [*](kakian X) appellant; nam malitia certi cuiusdam vitii nomen est, vitiositas omnium—; ex qua concitantur[*](concitantur Camerar. cogitantur) perturbationes, quae sunt, ut paulo ante[*](paulo ante cf. §22 ) diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae. inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu; idem[*](item K2 ) inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem[*](quantum c. GK1V1 ) tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a[*](animi a sV3 anima X) temperantia et moderatione plurimum dissidentem.

quae si quando adepta erit[*](adepta erit Lb. ) [*](ea deptaretur K ( m. 2 potius quam 1) eademptaretur GRV) id quod ei fuerit concupitum, tum ecferetur[*](ecferetur We. (effertur Dav.) fertur Gr. fert X) alacritate, ut

nihil ei constet
, quod agat, ut ille, qui
voluptatem[*](voluptatem eqs.Trabea fr. II eundemque Cic. in verbis nihil eiei B (e corr.) Bentl. est X (ē. K esse V3) quod s quid X constet (Com. inc. 37) respicit, cf. fin. 2, 14 ) animi nimiam summum esse errorem
arbitratur. eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est. Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens? cui miseriae proxumus est is qui[*](qui q: V (: in r. Vc)) adpropinquans aliquod malum metuit exanimatusque[*](examinatusque K Non. pars ) pendet animi.[*](aliquod ... 23 animi Non. 498, 2 ) quam vim mali significantes poëtae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt
ob scelera[*](Trag. inc. 110) animique inpotentiam et superbiloquentiam.[*](animique 25 superbiloquentiam Non. 175, 31 )
ea communis poena stultitiae est. omnibus enim, quorum mens abhorret a ratione,[*](ratio V1 ) semper aliqui talis[*](aliqui talis Gron. (aliquis talis Victorius) cf. p. 432, 7 aliquid aliis W ) terror
p.379
impendet.