Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

inter acutos autem et inter hebetes[*](hebetes non item est K1 (corr. 1 etc)) interest, quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem,[*](aerugine GRV) sic illi in morbum et incidunt tardius et recreantur ocius, hebetes non item. nec vero in omnem morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit; †non enim[*](non enim in ulla Bentl. sunt enim multa Mdv. non enim ad omnia vitia aeque propensa est natura humana: sunt enim multa fere desiderat Po. (cf. p. 402, 8)) multa ecferata[*](eff. KVc? ) et immania; quaedam autem humanitatis quoque habent primam speciem, ut misericordia aegritudo metus. Aegrotationes autem morbique animorum[*](St. fr. 3, 430) difficilius evelli posse putantur quam summa illa vitia, quae virtutibus sunt contraria. morbis enim manentibus vitia sublata esse non possunt, quia[*](del. Lb. quia] qui Dav. ) non tam celeriter sanantur quam illa tolluntur.[*](sed ut. .. 377, 12 tolluntur (sine 377, 1 inter 377, 6 immania) H)

Habes ea quae de perturbationibus enucleate disputant[*](habes disputant Non. 60, 7 ) Stoici, quae logika/ [*](logica GRV loica K) appellant, quia disseruntur subtilius. ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis[*](cf. Hier. epist. 14, 10 al.) [*](scruplosis R (sed fort. rasura supra p) K (ex -ossis) G1 (sed u/p1) scrupulosis VK2 mg. ) cotibus enavigavit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum obscuritate.

Prorsus satis; sed si quae diligentius erunt cognoscenda, quaeremus alias, nunc vela, quae modo dicebas,[*](dicebas p. 365, 19 ) expectamus[*](expectamus K1 ) et cursum.