Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
atque ut haec[*](hae Non. ) tabificae mentis perturbationes sunt,[*](atque ... perturbationis sunt Non. 179, 27 ) aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide[*](avidae G (corr. 1) R expectens K1 ) semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia. ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias[*](alias bis add. Vc (sec. Buzzi)) modestum[*](modestum, tum Wolf (sed particulae tum ... alias tum... alias duo paria verborum constituerent) modestum et t. s cf. off. 1, 15.93. 46; fin. 2, 60 4, 19 Deiot. 26. asyndeton ut div. 2, 10: sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae etc. vel p. 383, 17 411, 18 431, 27 ) temperantem, alias constantem continentemque dicimus; non numquam haec[*](hae K1 ) eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre volumus. quodnisi eo nomine virtutes continerentur, numquam ita pervolgatum illud esset, ut iam proverbii locum optineret,[*](obt. V Otto, Sprichw. 721 )
hominem frugi omnia recte[*](recte s recta X) facere. quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis[*](nimis sV3 animis X) admirabiliter nimisque magnifice dicere videntur.
Ergo hic,[*](hic his K1 ) quisquis est, qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore[*](timore add. G1 ) nec sitienter quid expetens[*](expectens X (c del. K1 ut in v. 3 V expetens Gr.)) ardeat[*](ardet X ardeat V3 s ) desiderio nec alacritate futtili[*](futtuli X (futili V3)) gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum[*](ferendum X effer. V3 s ) videri potest. quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo?[*](is ergo sapiens... 23 magnitudo H) nam[*](nam a in r. Vc num Bentl. ) quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo[*](animos X (corr. RVrec)) sic