Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
vitia enim adfectiones sunt manentes, perturbationes autem moventes, ut non possint adfectionum manentium partes esse. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis[*](St. fr. 3. 279) similitudo, sic in bonis. sunt enim in corpore praecipua, pulchritudo,[*](valetudo vires pulchritudo Sey. val. pulchr. vires Ursin. sed cf. Sextus 11, 142 ai(reta/ e0n toi=s peri\ sw=ma ka/llos i0sxu\s eu)eci/a al. ac de variato ordine fin. 5, 80 ) vires, valetudo,[*](valitudo KH) firmitas, velocitas,[*](intellegatur... 375, 29 velocitas H) sunt item in animo. ut enim corporis temperatio,[*](add. Camerarius (est add. Vrec))
et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque[*](ea quae X) dicitur[*](dicuntur G1 ) pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur. itemque viribus corporis et nervis et efficacitati similes similibus quoque[*](similibus quoque Man. similibusque) verbis animi vires nominantur. velocitas autem corporis celeritas appellatur, quae eadem ingenii etiam laus habetur propter animi multarum rerum brevi tempore percursionem.[*](propter ... percursiones Non. 161, 20 (s. l. percursionem) percussionem X (corr. Vrec periussionem K1)) Illud animorum corporumque dissimile,[*](St. fr. 3, 426) quod animi valentes morbo temptari non possunt,[*](temptari non possunt ut c. Bentl. sed cf. Galen de Hipp. et Pl. 409, 1 M. al. ) corpora[*](corpora autem p. G (exp. 2)) possunt; sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eveniunt.[*](veniunt H) itaque in[*](in om. H) hominibus solum existunt; nam bestiae simile quiddam[*](quidam GR1V1 (corr. R2Vc)) faciunt, sed in perturbationes non incidunt.