Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

(omnis autem perturbationes animi morbos philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis vacare. qui autem in morbo sunt, sani non sunt; et omnium insipientium animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insaniunt[*](omnis ... 18 insaniunt del. Ba. (post sanos 321, 2 ponit Margrander Trans. and proc. of the American phil. ass. XXX p. 34). verum non mirus nescio qui glossator sed Cicero ipse haec postea addidisse videtur, cum intellegeret se illud 'omnisne animi commotio videtur insania?' in argumentatione neglexisse. )). sanitatem enim[*](enim om. Hs ) animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant; his rebus mentem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset.[*](posset Ern. possit ille G1 )

nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam.[*](omnis... 25 dementiam H) ex quo intellegendum est eos qui haec rebus nomina posuerunt sensisse[*](senisse GR1V1 ) hoc idem,

p.321
quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, omnis insipientes esse non sanos. qui est[*](quis X (qus G1) sed s in R fort. postea additum ) enim animus in aliquo morbo—morbos autem hos perturbatos motus,[*](morbos ... 4 motus (sine hos)) ut modo dixi, philosophi appellant—, non magis est sanus quam id corpus quod[*](corpus quod punctis not. G2 ) in morbo est. ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia;[*](insipientia... 7 dementia (sine quaedam) Non. 122,24 ) multoque melius haec notata sunt verbis Latinis quam Graecis.

quod aliis quoque multis locis reperietur;[*](reperitur G1 ) sed id alias, nunc, quod instat. totum igitur id[*](alt.id om. H s ) quod quaerimus quid et quale sit,[*](sit fit V) verbi vis ipsa declarat. eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo[*](nulla X corr. V1? ) sit, qui[*](quia K1 ) contra adfecti[*](affecti GR2 insani G1 ) sint, hos insanos appellari necesse est. itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, qui ecfrenati[*](hecfrenati G (h del. 2) hęc fr. V effr. RrecVrec ) feruntur aut libidine aut iracundia— quamquam ipsa iracundia libidinis est pars; sic enim definitur: iracundia ulciscendi libido[*](ulciscendi libido cf. Aug. civ. 14,15 quis V1 )—; qui igitur exisse ex potestate[*](dicimus ... 20 ex potestate om. H) dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Graeci autem mani/an [*](manian X (man in r. V1) appellant X) unde appellent, non facile dixerim; eam tamen ipsam[*](ipsa KGH (ipsāR, sed vix m. 1)) distinguimus nos melius quam illi. hanc enim insaniam, quae iuncta stultitiae[*](stultitiae K2VcBGr.(?) stultitia X) patet latius,[*](nos post latius add. Vc ) a furore disiungimus.[*](distinguimus R) Graeci volunt illi quidem, sed parum valent verbo:

p.322
quem nos furorem, melagxoli/an [*](melancholian GV -iam KRH) illi vocant; quasi vero atra bili[*](atribili V1K (-bili) atra- bili GR) solum mens ac non[*](non add. Rc ) saepe vel iracundia graviore vel timore[*](vel timore add. G2 ) vel dolore moveatur;[*](totum . . 322, 3 moveatur H) quo genere Athamantem Alcmaeonem[*](alomeonem K1 alcmeonem V (on in r. Vc)) Aiacem Orestem furere dicimus. qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum suarum vetant duodecim[*](duodecem R1V tab. 5, 7. Ciceronis locus obversatur Horatio s. 2, 3, 217 ) tabulae; itaque non est scriptum
si insanus
, sed
si furiosus[*](insanus et fur. Non. escit Bouhier esse incipit W esset Non. ) escit
. stultitiam[*](stultiam V (ss rec) stultia K (- 2) stultitia GR1 (-ă2) H) enim censuerunt constantia,[*](inconstantiam KR (etiam m a m. 1 ut. v.) V1 (sed in et m exp. 1) H inconstantia G insaniam enim censuerunt constantiam, id est sanitatem, tamen posse tueri Non. ) id est sanitate, vacantem posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitae communem cultum atque usitatum; furorem autem[*](autem om. Non. ) esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem. quod cum maius[*](magis R1 ) esse videatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania.[*](itaque stultitia censuerunt ... 13 insania) [*](itaque ... 13 cadere possit, insania non Non. 443, 2 ) sed haec alia quaestio est; nos ad propositum revertamur.

Cadere, opinor, in sapientem aegritudinem tibi dixisti videri.

Et vero ita existimo.

Humanum id quidem, quod ita existumas. non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum[*](e ante silice add. Vc non male naturabile X sed bi exp. V1 (cf. animabili codd. nat. deor. 2,91) natura Lb. ) quiddam[*](quidam R1V1 (corr. 1) -ddā in r. G2 ) atque molle, quod[*](quod quā G1 ) aegritudine quasi tempestate quatiatur,[*](sed humanum... 22 quatiatur H) nec absurde Crantor ille, qui in[*](in om. X add. s Vrec )

p.323
nostra Academia vel in primis fuit nobilis,
minime
inquit[*](inquid G1 )
adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae[*](quae V2B qui X) nec potest ulla[*](ulle G1 ) esse nec debet. ne aegrotus sim;[*](sim s si inquit (inquid G1P cf. 2) fuerat X ( fuat V2 si exp. et ss. Vrec) corr. Sey. cf. Ps. Plut. Cons. ad Ap. 102c, qui primum ou) ga\r sumfe/romai — e)/cw kai\ tou= dunatou= kai\ tou= sumfe/rontos ou)=san ut sua profert, paulo post addit: 'mh\ ga\r nosoi=men', fhsi\n o( a)kadhmaiko\s Kra/ntwr, 'nosh/sasi de\ parei/h tis ai)/sqhsis' ktl. inquit ut 303, 21 ergo, inquit al. ) si
[*](debet nec aegrotassem. Si X (a apertum post t in V) c exp. V2? ne aegrotus) inquit
fuero,[*](sin quid fuerit Vict. ) sensus adsit,[*](adsit d in r. G2 absit Vc ) sive secetur quid sive avellatur a corpore. nam istuc nihil dolere[*](dolere ex dolore K1R1 ex dobere (b= lo) V1 contigit G1 ) non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.[*](non sine... 7 corpore Aug. civ. 14, 9 )