Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

sed videamus ne haec oratio sit hominum adsentantium nostrae inbecillitati et indulgentium mollitudini; nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis radicum fibras[*](fybras X) evellere. tamen aliquid relinquetur fortasse; ita sunt altae[*](alta GKV (corr. 2?) H) stirpes stultitiae; sed relinquetur id solum quod erit necessarium. Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore.[*](sed... 15 fore) quam ob rem, quoniam coepimus, tradamus nos ei curandos: sanabimur, si volemus. et progrediar quidem longius: non enim de aegritudine solum, quamquam id quidem[*](quidem in mg. add. Rc ) primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci volunt, explicabo. et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta; deinde nostro instituto vagabimur.

p.324

Qui fortis est, idem est fidens (quoniam confidens[*](sqq. St. fr. 3, 570 ) mala consuetudine loquendi[*](loquendum Non. L 1 ) in vitio ponitur, ductum verbum a[*](a add. V2 ) confidendo, quod laudis[*](in ante laudis add. V2 ) est). qui autem est fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a timendo[*](qui... 4 a timendo fidens (fidere Quich.) Non. 443, 9 ) confidere.[*](confidens Non. ) atqui,[*](atqui R2 (cf. We.) atque) in quem cadit aegritudo, in eundem timor; quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem inpendentes et venientes[*](inpendentis..venientis e corr. V aut 2 ) timemus. ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet.[*](ita. ... repugnet del. Hei. ) veri simile est igitur, in quem cadat[*](cadit G) aegritudo, cadere in eundem[*](eundem eum Non. ) timorem et infractionem[*](infractionem V (exp. rec)) quidem[*](quidem quandam ut v. in mg. Rrec ) animi[*](in quem... 10 animi Non. 122,28 ) et demissionem.[*](demisionem GKR1 dimisionem V1 ) quae in quem cadunt, in eundem cadit, ut serviat, ut victum, si quando,[*](si quando aliquando (ali in r. 2) V) se esse fateatur. quae qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignaviam. non cadunt autem haec in virum fortem: igitur ne aegritudo quidem. at nemo sapiens nisi fortis: non cadet[*](cadit V2H cadat K) ergo in sapientem aegritudo.

Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi;[*](qui magni animi BK2 om. X qui autem magni animi Vc (ft. rec- tius cf. 326,11 Str. Phil. 49 p. 60)) qui magni animi sit, invictum; qui invictus sit, eum[*](eum om. H) res humanas despicere atque infra se positas arbitrari. despicere autem nemo potest eas res,[*](eas res nemo potest H) propter quas aegritudine adfici potest;[*](post potest add. nisi fortis Vc ) ex quo efficitur fortem virum aegritudine numquam adfici. omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem aegritudo. Et quem ad modum oculus conturbatus[*](turbatus H) non est probe adfectus ad suum munus fungendum,[*](fugendum K1V1 ) et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri,

p.325
sic conturbatus[*](siconturbatus G1K1 adxequendum V1 ) animus non est aptus ad exequendum[*](ad ex seq. G) munus suum. munus autem animi est ratione bene uti; et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. at[*](ad G1 (14 G1K1)) aegritudo perturbatio est animi: semper igitur ea sapiens vacabit.[*](primo iam si 325, 6 vacabit H)

Veri etiam simile illud[*](illi G1 ) est, qui sit temperans— quem Graeci sw/frona appellant eamque virtutem swfrosu/nhn vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud[*](-d haut in r. K1 ) scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graecos valet, qui frugi homines xrhsi/mous appellant, id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest[*](potest om. H) a)bla/beian;[*](aBLaBEl in r. V1 ABDABelAN fere K1RG2 (in litt. evan. aut eras.) abdabeian H aBLaBElaN V1 ) nam est innocentia adfectio[*](affectio KRH) talis animi[*](sed praeteraN in r.) quae noceat nemini)—reliquas etiam[*](etiam om. H) virtutes frugalitas continet.[*](omnis abst.... 19 continet) quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum.