Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

at et morbi[*](morbi ex moribus K1 ) perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis;[*](an ... 18 corporis add. G2 in mg. ) hi enim ipsi[*](hi...19 ipsi hoc. . ipso Ba. male: 'ipsi corporis morbi animi morbos efficere possunt eorumque numerum augent' (plures!) cf. p. 405,14 ) odiosi sunt, quod ad animum pertinent[*](pertinet V) eumque sollicitant,[*](solicitant G1R1V1 )

animusque aeger
, ut ait Ennius,[*](Enn. sc. 392)
semper errat neque pati[*](pati poti Ribb. sed cf. Va. ) neque perpeti potest, cupere numquam desinit.
quibus duobus morbis, ut omittam alios, aegritudine et cupiditate,[*](cupidldatẽ R1 ) qui tandem possunt in corpore esse graviores? qui vero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam corporis animus invenerit, cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeat
p.319
nec omnes,[*](omnis X corr. V2 sint Tregd. sunt) qui curari se passi sint, continuo etiam convalescant,[*](convalescunt G) animi autem, qui se sanari voluerint praeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur?

est profecto animi medicina, philosophia;[*](Cur igitur cum constemus ... 319,4 philosophia H) cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus,[*](et ante viribus add. Vc s viribus om. Gr.) ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est. Quamquam de universa philosophia, quanto opere et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio.[*](ortensio G) de maxumis autem rebus nihil fere intermisimus postea nec disputare nec scribere. his autem libris exposita sunt ea quae[*](eaque G1 ) a[*](a om. K1 ) nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. sed quo niam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen efficiet.

ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant,[*](aliquid quid adherant G1 ) causam disserendi. tum res acta sic est:

  1. Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo.

Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines[*](libidines add. G2 ) iracundiae? haec enim fere sunt eius modi,[*](eiusmodi V (ss. c)) quae Graeci pa/qh [*](pathe X) appellant; ego poteram

morbos
, et id verbum esset e verbo, sed in consuetudinem nostram non caderet. nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate,[*](relique ... 29 usitate (libere) H) [*](uisit. G1 (sic etiam 322, 10; 325,16)) nisi quid aliud tibi videtur.
p.320

Mihi vero isto modo.

Haecine[*](haeccine R2 ) igitur cadere in sapientem putas?

Prorsus existimo.

Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum differt ab insania.

Quid? tibi[*](quid tibi in r. V2 tibine G (exp. 2)) omnisne animi commotio videtur insania?

Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari[*](amirari G1(āmirari2) R1V) saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante Socratem,[*](socrantĕ G1 (n del. 2) socraten KR) a quo haec omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia manavit.

Quonam[*](quoniam G (i del. 1?)) tandem modo?

Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam.[*](id est . . 14 insaniam (quae C. addidit quia eius aequalibus nomen insaniae non insanum animi habitum sed furorem significabat) del. Bentl. )