Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
hoc enim fere tum habemus in promptu,[*](promtu GR) nihil oportere inopinatum videri. aut[*](aut R, sed u del. Rc ) qui[*](sic VBMs videantur y non quia G1R1, in mg. eodem signo addito quia recentia sunt, maiora videntur G2 quia recentia sunt Rvet (c ?) quia recentia sunt in textu habet K1 maiora videntur add. K2 (item P)) tolerabilius feret incommodum, qui cognoverit[*](cognoverint X corr. R2Vc ) necesse esse homini tale aliquid accidere? haec enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert, nihil evenisse quod non opinandum fuisset. neque tamen genus id orationis in consolando non valet, sed id haud sciam an plurimum. * ergo ista necopinata non habent tantam vim, ut aegritudo ex is omnis oriatur; feriunt enim fortasse gravius, non id efficiunt, ut ea, quae accidant maiora videantur:[*](sic VBMs videantur y non quia G1R1, in mg. eodem signo addito quia recentia sunt, maiora videntur G2 quia recentia sunt Rvet (c ?) quia recentia sunt in textu habet K1 maiora videntur add. K2 (item P)) quia recentia sunt, maiora videntur, non quia repentina.[*](Ergo... 18 repentinaverba ipsa sana sunt (cf. Herm. XLI p. 324), sed non suo loco posita. a Cicerone ipso, ut argumentationem §§ 52–54 concluderent, in chiro- grapho postea adscripta, ab Attici librariis autem falso loco inserta esse videntur. (nam id efficiunt ... videantur, sed maiora videntur, quia recentia sunt, non quia repentina We. ut ea quae accidant, mala videantur ... non quia repentina, mala Se, Jb. d. ph. V. 24 p. 244))
* Duplex est igitur ratio veri reperiendi non in is[*](non his (G1 is) solum X in add, K2RcVc aut 1 ) solum, quae mala, sed in is etiam, quae bona videntur. nam aut[*](aut ut X corr. B 1 ) ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non numquam, cuius onus disputando levamus docentes,
saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia.cum enim paupertatis una eademque sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse?
huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, quae docet humana esse quae acciderint. non enim id solum continet ea disputatio, ut cognitionem[*](cogitationem G1 ) adferat generis humani, sed significat tolerabilia[*](tollerabilia GKRV tolerabiliora H) esse, quae et tulerint et ferant ceteri. de paupertate agitur:[*](agitur igitur H) multi patientes pauperes commemorantur; de contemnendo honore: multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum[*](eorumquae qui p. R1V eorumquae p. G1K1H) otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim[*](nominati GKV1 (- add. c) H) vita laudatur,[*](Duplex igitur ratio est ... 346, 16 laudatur (sine 346, 5 cum ... 346, 7 posse) H) nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui[*](Eurip. Iph. Aul. 16) laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius[*](inglorious G (exp. 2) inglorius V) [*](ingloriosus K1R) sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;