Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit. est id quidem magnum, ut supra[*](supra p. 332, 6 ) dixi; etiam Chrysippo[*](Chrys. fr. eth. 417) [*](crysippo X) ita videri scio, quod provisum ante non sit, id ferire[*](ferire fieri X corr. Vc aut 1 ) vehementius; sed non sunt in hoc[*](hic in hoc G (exp. 2)) omnia. quamquam hostium[*](et ante hostium add. V2 non male ) repens adventus[*](advetus G1R1V1 ) magis aliquanto[*](aliquando X corr. Vc aut 1 ) conturbat
Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses[*](Kartag. X (22G1V Kartg K1)) multi Romae servierunt, Macedones rege Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem adulescens, quosdam Corinthios. hi poterant omnes eadem illa de Andromacha[*](antromacha X (ex anthr. K1) cf.p.340, 23 ) deplorare:
haec omnia vidi ---, sed iam[*](iam etiam KR) decantaverant fortasse. eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios[*](sicionios K1R) diceres,[*](dicere X corr. Vc ) magisque me moverant Corinthi subito aspectae[*](aspecta X corr.V2 parietina Rc ) parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.
legimus librum Clitomachi, quem ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad captivos, cives suos; in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium rettulisse.[*](retulisse G1K (ex retullisse1) V) cum ita positum esset, videri[*](vidi G1 ) fore in aegritudine sapientem patria capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratae[*](inveterata X corr. s (in inveterata al.) desideraretur V2 ) ne desideratur quidem, nec, si aliquot[*](aliquod G) annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus. sensim
Quid ergo opus est, dicet aliquis, omnino ratione aut consolatione illa,[*](ratione aut omnino consolatione ulla X illa s (idem men- dum p. 353, 29 al.) omnino ratione aut Po. ) qua solemus uti, cum levare dolorem maerentium volumus?