Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum[*](liberorum Vc ) praedicantur, eorumque,[*](eorumquoque K1 ) qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur. sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora[*](maiora ex minora Vc ) quam quanta sint existimata, videantur. ita fit, sensim cogitantibus ut, quantum sit ementita opinio, appareat. atque hoc idem et Telamo ille declarat:
ego cum genui ---et Theseus:
futuras mecum commentabar miserias[*](tum morituros scivi et ei rei sustuli add. R2, moriturum scivi V3 ) et Anaxagoras:
sciebam me genuisse mortalem.[*](cf. p. 332, 9 sqq.) hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis
hoc igitur efficitur, ut ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, cum duobus pares casus evenerint, is modo aegritudine adficiatur,[*](aff. KR) cui ille necopinato casus evenerit.
Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac communi hominum condicione audivissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, gravius etiam tulisse. quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum,[*](anthiochum KR) reprendere[*](reprehendere KVc ) Chrysippum[*](crysippum X Chr. fr. eth. 487 ) solebat laudantem Euripideum carmen illud:[*](Eurip. Hypsip. fr. 757 (S. Eur. ed. Arn. p. 62))
- Morta/lis nemo est que/m non[*](non om. X add. K2Vc ) attinga/t[*](attingit W (attigit K) vix recte, cf. Mue. in Seyfferti Laelio p. 143 ) dolor
- Morbu/sque; multis[*](multis Lb. multi) su/nt humandi li/beri,
- Rursu/m creandi, mo/rsque[*](mors quae GK (morsquę) R1V (s in r. c)) est finita o/mnibus.
- Quae ge/neri[*](genere X corr. V3 ) humano ango/rem nequicquam a/dferunt:[*](adferant V2 )
- Redde/nda terrae est te/rra, tum[*](tum tam Sey. nam Küh. ) vita o/mnibus
- Mete/nda ut fruges. si/c iubet Nece/ssitas.
negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad levandam aegritudinem pertinere. id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus; nam illam quidem orationem ex commemoratione[*](ex commemoratione V (sed com in r. c) K2 ex quo memoratione K1R) [*](ex quo nemo ratione G) alienorum malorum ad malivolos consolandos[*](cf. Sen. ad Marc. 12, 5)