Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

negat Epicurus[*](sqq. Epic. fr. 506. 584. 459 ) iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit. omnia philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia.

non istam dicit voluptatem
. dicat quamlibet; nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars insit. age, si voluptatem non intellegimus, ne dolorem
p.343
quidem? nego igitur eius[*](eius om. R1 ) esse, qui[*](quid X d del. in RV) dolore[*](dolorem X corr. s autem illi) summum malum metiatur, mentionem facere virtutis.

Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi—nam nullum genus est minus malitiosum—, me studiose dicere contra Epicurum. ita credo, de honore aut de dignitate contendimus. mihi summum in animo bonum videtur, illi autem in corpore,[*](videtur in corp. K1 ) mihi in virtute, illi in voluptate. et illi pugnant, et quidem vicinorum fidem implorant—multi autem sunt, qui statim convolent —; ego sum is qui dicam me non laborare, actum habiturum, quod egerint.

quid enim? de bello Punico agitur? de quo ipso cum aliud M. Catoni, aliud L. Lentulo videretur, nulla inter eos concertatio[*](concertatio er in r. V concertio K) umquam fuit. hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione,[*](contentione R1 ) non apud exercitum neque ad[*](ad apud V2 ) censores dicere audeant. sed cum istis alias, et eo quidem animo, nullum ut certamen instituam, verum dicentibus facile cedam; tantum admonebo, si maxime verum sit ad corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia referre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non sunt, ut in sinu[*](in sinu insignum vel in signum RG1K1 in sinum K1 e corr. G2V) gaudeant, gloriose loqui desinant.[*](Otto, Sprichw. 1656)

Cyrenaicorum restat sententia;