Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Quidnam esse, Brute,[*](Quidnam-Brute om. RK cf. praef. cur om. K) causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius[*](ars eius atque X (areius atque K1, cf. praef.) corr. Man. ) utilitas deorum inmortalium[*](de eorum inm. R1V1 ) inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata[*](desidera GRV ( add. V1?)) sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa? an quod corporis gravitatem et dolorem animo iudicamus, animi morbum corpore non sentimus? ita fit ut animus de se ipse tum[*](tumex cum corr. K2 ) iudicet, cum id ipsum, quo iudicatur, aegrotet.

Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum vitae conficere possemus, haut[*](haut V2 ) [*](aut GK1RV1 ) [*](haud K2Bs ) erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam[*](rationem ac doctrinam s ratione ac doctrina X rationedẽ V2 hac pro ac G1 et Gr.?)) requireret.[*](requiret G1 ) nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati[*](depravati V1? e corr. Bs depravatis X) sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. sunt enim ingeniis

p.317
nostris semina[*](semita G) innata virtutum, quae si adolescere[*](adholescere G1 adol. sed o in r. V1 ) liceret,[*](licet in liceret corr. Rc licetret G1 ) ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. cum vero parentibus redditi, dein[*](reddit idem G redditidemr R ( et r = require al.m.) redditidē V1 (redditi dein V2 sec. Str.) redditi idem HK (demŭ ss. 2) redditi demum Gr.(?)B) magistris traditi sumus, tum[*](tum ... 9 cedat Non. 416, 32 ) ita variis imbuimur[*](inb. KR) erroribus, ut vanitati veritas et opinioni[*](opinio G1 ) confirmatae[*](confirmatae s Non. confirmata X) natura[*](naturae K) ipsa cedat.

accedunt etiam poëtae, qui cum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur leguntur ediscuntur et inhaerescunt penitus in mentibus. cum vero eodem quasi maxumus quidam[*](quidem K1R1H) magister populus accessit[*](accessit Vc (cf. rep. 4,9) om. X (accedit ante eodem add. multi s)) atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus,[*](dessciscimus KR1 ) ut nobis optime naturae vim vidisse[*](naturae vim vidisse Mdv. ad fin. 3,62 naturam invidisse) videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt. ad[*](ad at K) quam fertur optumus quisque veramque illam honestatem expetens,[*](expetens V) quam unam natura maxime anquirit,[*](unam s una anquirit Mos. inquirit) in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis,[*](virtutis del. Bentl. gloriae (ex gloria V2) del. Bai. ) sed adumbratam imaginem gloriae. est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata; ea est consentiens laus bonorum, incorrupta[*](et ante incorrupta add. Vc ) vox bene iudicantium de excellenti[*](excellenti ex -te V1 excellente rell. (ft. recte cf. de orat. 2, 85 fr. ap. Char. GL. I p. 138, 13)) virtute, ea virtuti resonat

p.318
tamquam imago;[*](gloriae post imago add. X exp. V1 ) quae quia recte factorum plerumque comes est, non est[*](non est ea H est in r. Vc ) bonis viris repudianda.[*](repudienda in -anda corr. K1V1 )

illa autem, quae se eius imitatricem esse volt,[*](uult R e corr. H) temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam[*](forme G1 ) eius pulchritudinemque corrumpit. qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque[*](que om. H) nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt[*](everterent X corr. K2RcV1? ) suas civitates, alii ipsi occiderunt. atque hi quidem optuma petentes non tam voluntate quam cursus errore falluntur. quid? qui[*](quid qui KcR2V1? e corr. quid- que GR1V1 quiqui K1 ) pecuniae cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur,[*](quid...12 feruntur om. H) quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit[*](contigit G1 ) omnibus,[*](quod 14 omnibus del. Ba. ) is[*](is H his rell. ) nullane[*](ne om. G1 ) est adhibenda curatio? utrum quod minus noceant animi aegrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit?