Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

hoc igitur tibi propone:[*](propono K1 ) amplitudinem animi[*](animi del. Bai. ) et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus,[*](dolorem G1 ) unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se[*](se G1 ) tamen[*](tamen tantum edd. vett. ) ipsa delectet. quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt,[*](quin... 22 fiunt Non. 189, 12 ) non quo fugiendus sit[*](sit V1)—omnia enim bene facta in luce se conlocari volunt[*](omnia recte facta... 24 volunt Aug. civ. 14, 18 )—, sed tamen nullum theatrum virtuti[*](virtuti V) conscientia maius est.

Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia

p.314
dolorum, quam saepe iam animi intentione dixi esse[*](dixisse G) firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat. saepe enim multi, qui[*](quia H) aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum[*](iussum V1 ) et libertatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt; neque enim illum,[*](ilium add. V2 ) quem facile tulerant, ratione[*](ratione V) aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria. itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrume possunt, aegrotare viriliter non queunt.[*](non queunt nequeunt Hs ) Graeci[*](gretia G1K1 ) autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt: eidem[*](Eidem K (Ei ex Eii) Eidem V (puncta pos. m. vet.)) morbos toleranter atque humane ferunt.[*](idem ... 14 ferunt Char. GL. I 222,8 ) at Cimbri[*](cf. Val. Max. 2, 6, 11) et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo. nihil enim potest esse aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur.

sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur,[*](eos qui... ducantur quo quisque (in ras.) ... ducatur V2 male ) in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debes[*](debes Vvet s (cf. Plane. 77 Lael. 6 al.) debeas X (quod vix defenditur locis quales sunt nat. deor. 1, 43; natum videtur esse ex videas 17)) existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi,[*](etiam sic G(.2 ) quicquid asperum alienumque natura[*](natura V1sfort. recte cf. p. 448, 18) sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam[*](utnusquam V) [*](unusquam G) appareat. quae meditare quaeso dies et noctes. latius enim manabit haec ratio et aliquanto maiorem locum quam de uno dolore occupabit. nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina[*](flumina K1 ) fortunae

p.315
contemnamus[*](omnia ... 315,1 contemnamus (sine 314, 11 Graeci... 314,15 morbo et 314, 22 quae . .. 314, 25 occupabit) H) [*](contempnmus V (ss. rec)) licebit, praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium.

ut enim si cui naviganti, praedones si [*](si add. Wopkens (post na- viganti Kü.)) insequantur, deus qui dixerit:

eice te navi;[*](e vel de navi s ) praesto est qui excipiat: vel delphinus, ut Arionem Methymnaeum,[*](metymnaeum X (-eum KV)) vel equi Pelopis illi[*](ille X corr. V1 ) Neptunii,[*](neptuni V poetae tragici verba subesse videntur. Trag. inc. 196 ) qui per undas currus[*](cursus G1 ) suspensos rapuisse dicuntur, excipient[*](excipiant V) te et quo velis perferent
, omnem omittat[*](omittas X (omitas G l omittamus K2) corr. V2 omittat is Mue. ) timorem, sic urguentibus[*](urgentibus KRc? ) asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint,[*](si tanti non sint ut ferendi sint X corr. Man. (et sic Vind. 222 Oxon. D'Orville 85 sec. Doug.)) quo sit[*](quo sint X (corr. G2? Vvet)) confugiendum, tu[*](tu s ut X (exp. Vvet om s)) vides.

Haec fere[*](fere V) hoc tempore putavi esse dicenda. sed tu fortasse in sententia permanes.

Minime vero, meque biduo duarum rerum, quas maxime timebam, spero liberatum metu.

Cras ergo[*](ego K) ad clepsydram; sic enim diximus,[*](duximus GRV1 (corr. 1 ut v.)) et[*](et Turn. (cf. leg. 2, 7) sed) tibi hoc video non posse deberi.

Ita prorsus; et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore.

Sic faciemus tuisque optumis studiis obsequemur.