Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant[*](appr. KVcRc (ad|adp. R1)) aut non studiosissime consectantur,[*](Philosophia 283, 23 consectantur H) [*](consecrantur R1V1 (corr. RcVc)) Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos i soli legunt, qui illa recte dici putant. nobis autem videtur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni[*](lectione K si G1 ) decere;[*](nobis... 28 decere H) nec, si id[*](id post si del. Ba.; cf. comm. ) ipsi minus consequi possumus, idcirco

p.284
minus id ita faciendum esse sentimus.

Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis[*](partes K1R1?ecorr. ) disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re[*](re add. in mg. K2 ) veri simile esset, inveniri,[*](invenire GK1 (~i2 aut c) RV1 (i Vrec)) sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio. qua[*](qua G) princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt. nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum praecepta tradere, alio philosophorum: ad quam nos consuetudinem a familiaribus nostris adducti in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus. itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem[*](meridie X (-di V me- ridi ach. G) meridiẽ K2Rc? cf. de orat.2, 367 et Usener, Jahrb f. Phil. 117 p. 79 ) in Academiam descendimus. in qua disputationem habitam non quasi narrantes exponimus,[*](exponemus V2 ) sed eisdem[*](ex eisdem K (exp. 2 aut 1) ) fere verbis, ut actum disputatumque est.

Est igitur ambulantibus ad hunc modum[*](mundum V1 ) sermo ille nobis institutus et a tali[*](et ali V1 et tali Vc ) quodam ductus[*](ductus Crat. inductus cf. Brut. 21 ) exordio:

Dici non potest, quam sim hesterna disputatione tua delectatus vel potius adiutus. etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis[*](meinimis X) [*](menimis V) [*](menimis K2 ) [*](meminus Rrec ) vitae cupidum fuisse, tamen interdum obiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti[*](cogitanti V) [*](cogitantis GKR) fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium vitae commodorum. hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil[*](nihil V) minus curandum putem.

Minime mirum id quidem;

nam efficit hoc philosophia:

p.285
medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. sed haec eius vis non idem potest apud omnis: tum valet multum, cum est idoneam[*](idonea (ex -am) .. natura H conpl. G fortes2V Otto, Sprichw. 703 ) complexa naturam. fortis enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed[*](set G2 ) multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis. te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit; itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. sed haec eadem num censes apud eos ipsos valere nisi admodum paucos, a quibus inventa disputata conscripta sunt? quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac[*](ac in r. Vc ) vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam[*](suam om. Lact. ) [*](sua (del. ipse) ) non ostentationem scientiae,[*](scientiae K1 ) sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse[*](ipsi G ipsi KRV ipse s (H?) Lact. ) sibi et decretis suis pareat?[*](pareat suis Lact. )