Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quid futurum putamus, cum adiutore populo, quo utebamur[*](utebamur ex -ntur G1 ) antea, nunc minime nos uti posse videamus? est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens[*](est philosophia ... 21 fugiens Lact. inst. 3, 25,2 ) eique ipsi et suspecta et invisa, ut, vel si quis universam velit vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in[*](in V3 in r. ) eam quam nos maxime sequimur conetur invadere, magna habere possit auxilia e[*](e add. V2 s om. X a s ) reliquorum philosophorum disciplinis.[*](est itaque philosophia... 26 disciplinis H) Nos autem universae philosophiae vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in

p.282
Academicis quattuor libris explicata arbitramur; sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus,[*](nolimus ex nolumus R1 ex uolumus G1 ) ut id etiam maxime optemus. in ipsa enim Graecia philosophia tanto[*](ipsa enim Graeciae philosophia tantum Boeth. ) in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.[*](viguisset V (ss.2) cf. praef. crevisset Boeth. )

Quam ob rem hortor omnis, qui facere id possunt, ut huius[*](eius Boeth. ) quoque generis laudem iam languenti Graeciae[*](graecia G (graeciaerip.) RV1 graeciae V2 Boeth. grętiae K) eripiant et transferant[*](praeferant X (pref. V) transferant V 2 Boeth. ) in hanc urbem, sicut reliquas omnis, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt.[*](transtulerunt X Boeth. l transtulere V2 ) atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat[*](senescat rebus X trp. s ) brevique tempore ad nihilum ventura videatur, philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus, eamque nos adiuvemus[*](adiuvemur V1 ) nosque ipsos redargui[*](redarguiref. V1 (prius i in e mut. V2)) refellique patiamur. quod i ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt[*](qui... 19 consecrati sunt Non. 69, 12 ) eaque necessitate constricti, ut etiam, quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere: nos, qui[*](qui add. G 1 ) sequimur probabilia[*](propabilia R1V1 ) nec ultra quam id quod[*](del.s (cf. p.380, 14 div. 1, 24 al.) ultra quam quod Boeth. ultra quam ad id quod We. ) veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli[*](refelli ... 24 refellere Boeth. sed cf. ac 1, 44 ) sine iracundia parati[*](pertinatia RVH) sumus.[*](sed... 11 transtulerunt et 21 nos, qui ... 24 sumus Boeth. in top. Cic. 372,31 )

p.283

Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt. eadem enim dicuntur a multis, ex quo libris omnia referserunt.[*](ex quibus verbis etiam omnia referserunt Prisc. GL II p. 539,6 ) quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint.[*](confluxerunt GR1V1H -int K et e corr. R1?V1? ) sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.[*](philosophentur Sauppe )

est enim quoddam genus eorum qui se[*](se add. K2 ) philosophos appellari[*](apellari VG1 ) volunt, quorum dicuntur esse Latini sane multi libri; quos non contemno equidem, quippe quos numquam legerim; sed quia profitentur ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque distribute neque eleganter[*](eliganter V1R2?H) neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione neglego.[*](neglego R1 ) quid enim dicant et quid sentiant i qui sunt ab ea disciplina, nemo ne [*](add. ed. Lb. in mg.) mediocriter quidem doctus ignorat. quam ob rem, quoniam quem ad modum dicant ipsi non laborant, cur legendi sint nisi ipsi inter se qui idem[*](qui idem R quidem GKV1H) sentiunt, non intellego.[*](intelligo KRc? )