Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis[*](ut iis G) [*](ut his KR (K2Rc) ut his V (h et s in r. Vc) Lact. codd. codd. plur. ut is H) fuerit non didicisse melius,[*](nam...285,18 melius) alios[*](alios V) pecuniae cupidos, gloriae non nullos,[*](gloriae non nullos alios gloriae Lact. ) multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio.[*](quotusquisque... 20 oratio Lact. inst. 3, 15, 9 ) quod quidem mihi videtur esse turpissimum. ut enim si grammaticum[*](gramat. KR) se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi[*](habere X (corr. V2K2R2)) velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur[*](profiteatur V2 Ern. fort. recte. ) scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.[*](sunt enim aliqui ex eadem professione pecuniae cupidi, nonnulli gloriam quaerentes, multi lib. servi, ut... 285, 28 in vita H)
Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne
Nullum vero id quidem argumentum est. nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur, falsumque illud Acci:[*](Accius Atr. 234) [*](Accii Probae Mur. acimprobe RK (acĭpbe) acinprobe GV)
, sic animi non omnes culti fructum[*](cultum fructi R1 ) ferunt. atque, ut[*](ut add. G1 ) in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat[*](properat K1 ) animos ad satus accipiendos eaque mandat[*](mandat s ) [*](mundat X) is et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.[*](nam... 16 ferant H) Agamus igitur, ut coepimus. dic, si vis, de quo disputari velis.
Dolorem existimo maxumum malorum omnium.
Etiamne maius quam dedecus?[*](decus X corr. K2RcVc )
Non audeo id dicere equidem,[*](equidem Ha. quidem (id quidem dicere We.)) et me pudet tam cito de sententia esse deiectum.
Magis esset[*](esse X corr. K2Rc?Vc)) pudendum, si in sententia permaneres. quid enim minus est dignum[*](minus est indignum K1 minus te dignum V (te in r. Vc)) quam tibi peius quicquam videri dedecore flagitio turpitudine? quae ut effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro adpetendus[*](app. KV2? ) subeundus excipiendus dolor?
Ita prorsus existimo.[*](non ultro ... 287,1 existimo Char. GL. I 211,24 (sed sub. et exc. d. est) non om. V1 add. 2 ) quare ne sit sane[*](sane om. K) summum malum dolor, malum certe est.
Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?[*](deiceris V1 deieceris K sed alt. e del. 2 )
Video plane, sed plus desidero.
Experiar equidem; sed magna res est, animoque mihi opus est non repugnante.
Habebis id quidem. ut enim heri feci,[*](et heri feci Char. GL. I 200, 12 ) sic nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar.
Primum igitur de inbecillitate[*](imb. R) multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar. quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus[*](aristiphus X corr. Vc ) non dubitavit summum malum dolorem dicere. deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.[*](p K ( ss. 2)) hunc post Rhodius Hieronymus[*](hieronimus X) dolore vacare[*](vacaredolore R1 ) [*](vacare V) summum bonum dixit: tantum in dolore duxit[*](dixit K ( man.c.?)) mali. ceteri praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem[*](pyrronem X (phyrr. K1)) idem fere quod modo[*](quod modo edd. quomodo) tu: malum illud quidem, sed alia peiora.