Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

ille vero melius, ac non paulo quidem. Sed adhuc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de ratione[*](exercitationis... 25 ratione in mg. add. G1 ) et sapientia. aniculae saepe inediam biduum aut triduum[*](tridium G) ferunt; subduc cibum unum diem athletae:

p.301
Iovem,[*](athletae iov. hletae i in r. G1 ) Iovem[*](alt. iovem exp. R1?Vvet om. K1 add. 2 ) Olympium,[*](olimpium V (iu in r. c)) eum ipsum, cui se exercebit,[*](exercebit V1 ) inplorabit,[*](impl. RK2 ) ferre[*](ferre ex facere(?) K2 ) [*](se post ferre add. V1 aut c ft. recte (cf. p. 346, 7) ) non posse clamabit. consuetudinis magna vis est: pernoctant venatores in nive in montibus; uri se patiuntur[*](patiuntur. Inde W corr. Dav. cf. p. 439,25 (locum fort. ante l. II scriptum. Comm. p. 26) pernoctant venatores in nive, in montibus uri se patiuntur. inde (del. hoc Lb. vide Sey.) pugiles eqs. alii (Se. Jb. d. ph. V. 24 p. 246) ) Indi; pugiles caestibus contusi ne ingemescunt[*](ingemescuntalt. e in i corr. G1 ) quidem.

sed quid hos, quibus[*](quibus add. G1 ) Olympiorum victoria consulatus[*](consolatus X ( ss. Rrec)) ille antiquus videtur? gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam[*](plaga G) malunt quam turpiter vitare! quam saepe apparet nihil eos malle quam vel domino satis facere vel populo! mittunt etiam volneribus confecti ad dominos, qui quaerant quid velint: si satis is factum sit, se velle decumbere.[*](decŏmbere R1 ) quis mediocris gladiator[*](gradiator X (corr. RK1?K2Vrec)) ingemuit, quis vultum mutavit umquam? quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? quis, cum decubuisset,[*](decubisset R1 ) ferrum recipere iussus collum contraxit? tantum exercitatio meditatio consuetudo valet. ergo hoc poterit[*](poterit V)

Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque[*](Lucil. 150)
; vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret? crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud[*](haud V (ha in r. et d ex c1 autc) adhuc (adhoc K)X) scio an ita sit, ut nunc fit; cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat[*](porterit G1 ) esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.

De exercitatione et consuetudine et commentatione

p.302
dixi. age sis,[*](sis V (exp. vet)) [*](agesis K (s eras.)) nunc de ratione videamus, nisi quid vis ad haec.

Egone ut te[*](ut te uite V1 ) interpellem? ne hoc[*](hocdefendi potest ita ut ablativus sit (hiscere Po. in comm.)) quidem vellem: ita me ad credendum tua ducit oratio.

Sitne igitur malum dolere[*](dolere ex -ore K2V2 ) necne, Stoici viderint, qui contortulis[*](contortulis (mut. al. m., vix 1 ) R (in mg. ctortulis Rc)) quibusdam et minutis conclusiunculis[*](conclusiuinculis V1 ) nec ad sensus permanantibus[*](permanentibus X (e V2)) effici volunt non esse malum dolorem. ego illud, quicquid sit, tantum[*](sitantum V1 sittant. G) esse, quantum videatur, non puto, falsaque eius visione et specie moveri homines dico vehementius, doloremque eius[*](del. Ern. (eis Man.)) omnem esse tolerabilem.[*](tollerabilem X (toll. GR1 tl K1))

Unde igitur ordiar? an eadem breviter attingam,[*](adt. G1 ) quae modo dixi, quo[*](quo ex quod G2 ) facilius oratio progredi possit longius?

inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum[*](magna animorum X (corr. K2R2Vrec)) et patientium et humana vincentium toleranter[*](tolleranter X (toll R1)) dolorem pati; nec vero quisquam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret. quod ergo et postulatur a fortibus et[*](et f. V (corr.2)) laudatur, cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre praesens nonne[*](non R (ss. 2)) turpe est? atqui[*](atqui K ( ss. 2) atqui R1 atquin GV) vide ne, cum omnes rectae animi adfectiones[*](aff. VcH) virtutes appellentur, non sit hoc proprium nomen omnium, sed ab ea quae una[*](uana G1 ) ceteris excellebat[*](excellit H) omnes nominatae sint.[*](sunt G) appellata est enim ex[*](ex a V2 ) viro virtus; viri autem propria maxime est

p.303
fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: mortis dolorisque contemptio. utendum est igitur his, si[*](prius si om. H) virtutis compotes[*](conp. V) vel potius si viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est[*](nomen est nomine H) mutuata.

Quaeres[*](quaerentes G1 ) fortasse, quo modo,[*](quo modo in commodo corr. H1 ) et recte: talem enim medicinam philosophia profitetur.[*](sed cum omnes ... 303,6 profitetur H)