Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

itaque illi, qui[*](qui RrecVrec ) [*](quae X (que K1 ę2)) Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuvenum firmari labore voluerunt; quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt, quae ceteris in urbibus mollissimo cultu

parietum umbris occuluntur
.[*](Trag. inc. 205sqq.) illi autem voluerunt nihil horum simile esse
  1. a/pud Lacaenas vi/rgines,[*](Trag. inc. 205sqq.)
  2. Quibus ma/gis palaestra[*](palestra G1 e corr. V) Euro/ta[*](seurota R eurotas s ) sol pulvi/s labor
  3. Mili/tia in[*](in del.Lb. (s?)) studio est qua/m fertilitas ba/rbara.
ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur[*](imp.K īp. ex inp. R1 ) feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit[*](ipse ... obducit Char. GL.I 72,1 (quodam callo)) [*](ipse labor callum obduxit Auct. de dub. nom. GL. V575,3 ) dolori.

Militiam vero—nostram dico, non Spartiatarum,[*](sqq. cf. Val. Max. 2, 6, 2) quorum procedit ad modum acies [*](add. Po.) ac[*](ac ad GKR et in r. V1 ) tibiam,[*](tibiam V(exp. rec)) [*](pr. agmen ad tibiam Tr. pr. acies ad tibiam We. ) nec adhibetur ulla sine anapaestis[*](anapestis GKV) pedibus hortatio—, nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides; deinde qui labor, quantus[*](et quantus male Dav. ) agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum[*](scutum (ex sicut eum?) G) gladium galeam in onere[*](onere in r. G1 )

p.299
nostri milites non plus numerant quam umeros[*](umeros X ( add. K2RCV2)) lacertos[*](lacerates G1 ) manus: arma enim membra militis esse dicunt; quae quidem ita geruntur apte, ut, si usus fuerit,[*](fuerit Bentl. foret X fiat ss. V2 ferat Lb. ) abiectis oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint). quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus concursus clamor quanti laboris est! ex hoc ille animus in proeliis paratus ad volnera. adduc pari animo inexercitatum militem:

mulier videbitur. cur tantum interest inter novum[*](nutum K1 (novum2)) et veterem exercitum, quantum experti sumus? aetas tironum[*](tyronum X) plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere volnus consuetudo docet. quin etiam videmus ex acie efferri saepe saucios, et[*](et add. K2 ) quidem rudem illum et inexercitatum quamvis levi ictu ploratus turpissimos edere: at vero ille exercitatus[*](exercitus K1 ) et vetus ob eamque rem fortior medicum modo requirens, a quo obligetur:

  1. O Pa/tricoles
  2. [*](Enn. Hect. lytra 161)
inquit,[*](inquid K1 -t in r. G1 )
  1. ad[*](Post 19 (et 20) versum exci- disse statuit Ribb. ) vo/s adveniens au/xilium et vestra/s manus
  2. Peto/, prius quam oppeto/ malam pestem ma/ndatam hostili/ manu,
  3. * * *
  4. Neque sa/nguis ullo po/tis est pacto pro/fluens consi/stere,
  5. Si qui/[*](quidem V (ss. Vrec)) sapientia/ magis vestra mo/rs devitari/ potest.
  6. Namque Ae/sculapi[*](esculapi K aesculapii GRV) li/berorum sau/cii opplent po/rticus;
  7. Non po/test[*](potis Bothe ) accedi.—
  8. Ce/rte Eurypylus[*](eyrypylus GRV (-pilus)) hi/c quidem est. hominem exe/rcitum![*](certe ... exercitum! vel hominem exercitum! Ciceroni dant alii. )
p.300

non minus autem exercitatum[*](talia fere supple Po. cum ap. Ennium exercitum sit idem ac 'vexatum'. ) : ubi tantum luctus continuatur,[*](tantum luctum continuatus GKR tantus luctus continuatus V sed s et alt. s in r. Vc aut 1 tantum luctus con- tinuatur s ) vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat[*](adferat X -at Vvet ) cur[*](quur G) aequo[*](aquo G1 ) animo sibi ferendum sit:

  1. Qui[*](qui V) a/lteri exitiu/m[*](exitum G1V1 (corr. G1V2)) parat,
  2. Eum sci/re oportet si/bi paratum,[*](paratum Bentl. paratam) pe/stem ut participe/t parem.
abducet[*](abducit V2 ) Patricoles, credo, ut conlocet in cubili,[*](cubiculi X (sed cubiculi K2)) ut volnus obliget.[*](non obliget K (2)) siquidem homo esset; sed nihil vidi minus.[*](vidiminus Vc ) [*](vidimus X) quaerit enim, quid actum sit:
  1. Elo/quere[*](eloquere Rrec ut v ) eloquere, re/s Argivum proe/lio ut se su/stinet.—
  2. Non po/test[*](potis Dav. ) ecfari[*](ecfari ) [*](hecfari ) [*](haecfari GR (h del. 1?)) ta/ntum dictis, qua/ntum factis su/ppetit
  3. Labo/ris.
quiesce igitur et volnus alliga.[*](alliga (ss. 2) V) etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus:
  1. Ubi fortuna Hecto/ris[*](haectoris X ( aectoris R)) nostram acrem a/ciem inclinata/m . .[*](dedit in fine add. Bergk )
et cetera explicat in dolore; sic est enim intemperans militaris in forti viro gloria. ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit?