Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
ergo id[*](id add. K1 ) quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne scilicet[*](scilicet Bentl. (sc. s?) se X exp. Vc ) dolorem[*](doloremne K1 ) summum malum diceres[*](diceres V2 (sec. Ströbel ex diceret) dicere X) oppositoque[*](oppositoquel opposito quin? (dixit illud quidem p. 286, 18, sed non ita dixit ut non statim depelleretur; cf. 294, 8) ) dedecore sententia depellerere,[*](depellerere edd. depellere) in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet.[*](permanent ex ˜et V1 ) quod huic officium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci cum dolore corporis velit, qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit? quam porro quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat
Metrodorus[*](Metr. fr. 5) quidem perfecte[*](perfecit habuisse vid. V1 ) eum beatum putat, cui corpus bene[*](bene add. V2 ) constitutum sit et exploratum ita semper fore. quis autem est iste, cui id exploratum possit esse? Epicurus[*](Ep. fr. 601) vero ea dicit, ut mihi quidem risus captare videatur. adfirmat[*](aff. KR2 ) enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur—expectas fortasse, dum dicat:
patietur, perferet, non succumbet; magna mehercule laus[*](laus add. K1 ) et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, digna; sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc satis: in Phalaridis tauro si erit, dicet:
quam suave est, quam hoc non curo suave[*](suave N (= enim) K1 (corr. 2 ) ) etiam? an parum est, si non amarum? at[*](at K2 s ad X (atqui idem ex ad id quidem Vrec)) id quidem illi ipsi, qui dolorem malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave esse cruciari: asperum, difficile, odiosum, contra naturam dicunt, nec tamen malum. hic, qui solum hoc malum dicit[*](dicit add. Kc ) et malorum omnium extremum, sapientem censet id suave dicturum.
ego[*](ego (eras. fort. = autem; non in mg. add. 2 ) a te postulo K ate G) a te non postulo, ut dolorem eisdem[*](isdem V) [*](eisdem ex hisdem ut v. K1 ) verbis adficias quibus voluptatem Epicurus,[*](voluptatem ut Epicurus Po. Epicurus voluptatem W volup- tatem del. Bentl. ) homo, ut scis,[*](sis G) voluptarius. ille dixerit sane idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo; ego tantam vim non tribuo sapientiae contra dolorem. si fortis est[*](fortis est Ha. forte) in perferendo, officio satis est; ut laetetur etiam, non postulo. tristis enim res est sine
Aspice Philoctetam,[*](philotetam V) cui concedendum est gementi;
ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem.[*](heiulantem (h Rc? h in r. G)) nihil igitur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, tum consolabantur,[*](consol antu Bentl. ) cum
itaque exclamat auxilium expetens,[*](expetens R) [*](expetens g (c eras.0 KV) mori cupiens;
difficile dictu videtur eum non in malo esse, et magno quidem, qui[*](ia in r. G1 ) ita clamare cogatur.