Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nec[*](nec c in r. Vc ) enim cuiquam bono mali quicquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus[*](imm. KR) neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam,[*](succenseam K2 in mg. Vc ) nisi quod mihi nocere se crediderunt.” et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo:
sed tempus estinquit
iam hinc abire,[*](habire G1R1 ) me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales[*](imm. V2 ) sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem.[*](utrum... 26 neminem libere Lact. inst. 7,2, 10 )
Ne ego[*](h' supra ego V2 ) haud[*](aut X haud V2 ) paulo hunc animum malim[*](mallim G (2. l in r.) K1RV1 ) quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. etsi,
nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus, intellegamusque,[*](intellegamus quae G1RV1 ) si mors malum sit, esse sempiternum malum. nam vitae miserae mors finis esse videtur; mors si est misera, finis esse nullus potest.
Sed quid ego Socratem aut[*](S. et aut X (et eras. in V)) Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius[*](lacedem. GK) quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus:
contemnisne leges Lycurgi?[*](lygurgi X), responderit:
ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione[*](mutatione K1V) et sine versura possem dissolvere.o virum Sparta[*](sparta V) dignum! ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse videatur. talis innumerabilis nostra civitas tulit.
sed quid duces et principes nominem, cum legiones scribat Cato[*](Cato fr. 83) [*](vocato R1 ) saepe alacris in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur? pari animo Lacedaemonii[*](lacedem. GK) in Thermopylis[*](thermopilis GRV (-las m. rec.) termopilis (in mg. ther)K) occiderunt,[*](occiderint V1 ) in quos[*](quos s quo X Sim. fr. 92 ) Simonides:
quid ille dux[*](dux dum hostem proditor per ) Leonidas[*](leonidas s ) dicit?[*](semidam GKR semidam dicit V (exp. c ) dicit GR) [*](semitam ducit Pl. )
- Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis,
- Dum sanctis patriae legibus obsequimur.
pergite animo forti, Lacedaemonii,[*](lacędem. 23. 28 lacę- dęm. V) [*](lacedem. GK) hodie apud inferos fortasse cenabimus.fuit haec gens fortis, dum Lycurgi[*](lygurgi X) leges vigebant.[*](quid... 29 vigebant del. Dav. sed cf. Comm. et Plasberg, Festschr. f. Vahlen 228 (cui obl. Se. Jb. d.ph. V.29p. 99). iam Cato l. l. Leonidam in comparationem vocavit; Sen. epist. 82, 21 Catonis verba et Leonidae dictum coni. error (a)rista=te w(s e)n a=/|dou deipnh/sontes) Ciceroni ipsi aut mendo Graeci libri tribui potest. prandete pro pergite Er. )
solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis,
in umbra igiturinquit
pugnabimus.
viros commemoro: qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset,
idcircoinquit
genueram, ut esset,[*](et K1 (ut2)) qui pro patria mortem non[*](mortemon V1 morte non V e corr. GKR) dubitaret occumbere. Esto: fortes et duri Spartiatae; magnam habet vim rei p. disciplina. quid? Cyrenaeum[*](cyreneum GKV) Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur? cui cum Lysimachus rex crucem minaretur,
istis, quaesoinquit
ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil interest, humine[*](homine K1 ) an sublime putescat.[*](putrescat K2? Vrec (Val. Max. 6, 2 ext. 3) )
Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem,[*](dificilem G1K1 dificilem R) is praesertim cognitis, quae de nihil[*](nihili K) sentiendo paulo ante dicta sunt. de qua Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro in quo moritur, de quo iam tam[*](tum K1 ) multa diximus.