Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Contemnamus igitur omnis[*](omnes corr. R1 ) ineptias—quod enim levius[*](laevius RV) huic levitati nomen inponam?[*](imp. KR)—totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione[*](contemtlone Non. ) ac despicientia et[*](et om. Non. ) in omni virtute ponamus.[*](in omnium .. 19 ponamus Non. 203,14 (202,2) ) [*](ponamus iussu tyrannorum (tyrr. K)GKR (cf. p. 267,3)) nam nunc quidem cogitationibus mollissimis[*](molestissimis X) effeminamur, ut, si ante mors adventet quam Chaldaeorum[*](caldeorum X ( add. K1V1)) promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, inlusi destitutique videamur.

quodsi expectando et desiderando pendemus animis,[*](animi Vc? non male sed cf. comm. ) cruciamur, angimur,[*](angimur V) pro di inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit! quam me delectat[*](Xen. Hell. 2, 3, 56 cf. Val. Max. 3, 2 ext. 6) Theramenes! quam[*](qua GRV1 (corr. 2)) elato animo

p.267
est! etsi enim flemus, cum legimus,[*](legimus cum flemus K) tamen non miserabiliter vir clarus emoritur: qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo[*](quod X (d del. Vvet)) sonitu reddito adridens
propino
inquit
hoc[*](hoc pulchro V) pulchro Critiae
, qui in eum fuerat taeterrimus.[*](deterrimus (d in r. 1) V) Graeci enim in [*](in s om. X) conviviis solent nominare, cui poculum tradituri sint. lusit vir egregius extremo spiritu, cum iam praecordiis conceptam mortem contineret, vereque ei, cui[*](cui V e corr. Gr qui X) venenum praebiberat,[*](praebuerat Vrec ) mortem eam[*](meam GV1 ) est auguratus, quae brevi consecuta est.

Quis hanc maximi animi aequitatem in ipsa morte laudaret, si mortem malum iudicaret?

vadit enim[*](enim om. s ) in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes.[*](QHPAMENHC XApol. 40csqq. (libere reddita)) quae est igitur eius oratio, qua facit eum Plato usum apud iudices iam morte multatum?

magna me
inquit “spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes[*](omnis K (acsts = accusativus ss. 2)) mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur.[*](meretur K) quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di[*](dii GRV) boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri[*](repp. GR (corr. 1 )V) possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si[*](si V2 s om. X) similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior?

sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras,[*](horas K1V2 ) quas

p.268
qui e vita excesserunt incolunt, id[*](hic in id corr. Kc ) multo iam beatius est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero[*](numerū V1 ) haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum[*](Aeacum s Aiacem X) Triptolemum, convenireque eos qui iuste et [*](et s om. X (e)ge/nonto e)n tw=|n e(autw=n bi/w|)) cum fide vixerint— haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? ut vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere.[*](invisere V (ise in r. Vc) invenire rell. ) quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo[*](iniquorum ventos GR iniquorũventos K iniquo (eras. 3—4 litt., tum circum in fine versus Vc) ventos V (ei)/ tis a)/llos dia\ kri/din a)/dikon te/qnhken ) circumventos convenirem! temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi[*](ulixis V2 ) Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer.—Ne vos quidem, iudices i qui me absolvistis,[*](hi X si V2 ) mortem timueritis.