Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
cum enim de inmortalitate[*](imm. R) animorum disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri[*](se sepeliri V) [*](Plato Phaed. 115 c—e (libere)) vellet,
multam[*](multa V1 ) veroinquit
operam, amici, frustra consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc[*](hic K1 ) avolaturum neque mei[*](mei Bentl. (s?) me) quicquam relicturum. verum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus[*](nactus KR1 e corr. Vrec natus G1 ) eris, ut tibi videbitur,[*](videtur X videbitur s o(/pws a)/n soi fi/lon h)=| (cf. We.) ) sepelito. sed, mihi crede,praeclare is[*](is Hei. id (Socrates opponitur Diogeni) ) quidem, qui et amico permiserit et se ostenderit de hoc toto genere nihil laborare.p.271nemo[*](nemo vestrŭ G1 (tum iterum scripsit nemo vestrŭ, sed ipse delevit) ) me vestrum, cum hinc excessero, consequetur.
durior Diogenes, et is quidem eadem[*](eadem om. X add. V2 supra id (idem add. Wolf)) sentiens, sed ut Cynicus asperius: proici se iussit inhumatum.[*](humatum V1 ) tum amici:
volucribusne et feris?
minime veroinquit,
sed bacillum propter me, quo[*](quod ab K1R) abigam, ponitote.
qui poteris?[*](enim post bac. V2 ) [*](qui p. quid p. X corr. Vrec s (cf. We.) ) illi,
non enim senties.
quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?[*](sentiendi R1 ) praeclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci[*](lamsaci X) moreretur,[*](moretur GRV1 (corr. 2 ) ) quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, auferri,
nihil necesse estinquit,
undique enim ad inferos tantundem viae est.totaque de ratione humationis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, sive occiderit animus sive vigeat. in corpore autem perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum residere sensum. Sed plena errorum sunt omnia.
trahit Hectorem[*](sqq. hęct. semper V plerumque KRG) ad currum religatum Achilles: lacerari eum et sentire, credo, putat. ergo hic ulciscitur,[*](se ante ulc. add. V2 ) ut quidem sibi videtur; at illa sicut acerbissimam rem maeret:[*](meret GKR)
quem Hectorem, aut quam diu ille erit Hector? melius Accius[*](fr. inc. 664j) et aliquando sapiens Achilles:
non igitur Hectora[*](hectora sed a in r. V1 ) traxisti, sed corpus quod fuerat
- Immo enimvero co/rpus Priamo re/ddidi, Hectora[*](hectora Nieberding Doug. Philol. 1905 p. 153 (necess. propter v. seq.) hectorem) a/bstuli.
ecce alius exoritur e terra, qui matrem dormire non sinat:
haec cum pressis[*](praessisset fl. GRV (corr. rec ) pressiset K) et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati[*](humati V (in m2)) sint miseros iudicare.
prius qua/m ferae volucre/sque—metuit, ne laceratis membris minus bene utatur; ne combustis, non extimescit.
[*](Pacuv. Iliona 197sqq. cf. Va. Opp. I 92 II 490) non intellego, quid metuat, cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam. Tenendum est igitur nihil curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam mortuos poeniuntur.[*](tenendum ... 16 puniuntur Non. 479,27 et (inde a cum) 471,27 ) [*](poeniuntur G1K2V2 Non. in lemmate 479,27 paen. K1R pen. V1 pun. G1 e corr. Vrec Non. praeter l. l. execr. K) exsecratur luculentis sane versibus apud Ennium[*](Enn. Thy. 362) Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus: durum hoc sane; talis enim interitus non est sine gravi sensu; illa inania:
- Neu re/liquias seme/sas[*](semiassi reis X (regis Vrec s) l semensas in mg. V2 semiesas siris Bentl. (sireis Haupt) semustas Va. sed cf. Apul. met. 8, 15: iacere semesa hominum corpora suisque visceribus nudatis ossibus cuncta candere ) sireis de/nudatis o/ssibus
- Per te/rram sanie de/libutas[*](delibutam Vrec ) foe/de divexa/rier—
- Ipse summis sa/xis fixus a/speris, evi/sceratus,
- La/tere pendens, sa/xa spargens ta/bo, sanie et sa/nguine atro—