Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quae propter incertos casus[*](casus add. Vc ) cotidie imminet,[*](imminet V) propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse, quo minus[*](quominus K) in omne tempus rei p. suisque[*](reip. suisque GV) [*](reipsusque ex reipsiusque K2 reipussuisque R ( al. m.)) consulat, cum[*](cum Sey. ut W aut Mue. ) posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere. quare licet etiam mortalem esse animum[*](animum K2 s animam X) iudicantem aeterna moliri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis,[*](sit X sit V (ss. 1 aut c)) sed virtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non agas, consequatur.

Natura vero si [*](add.Ba.) se sic habet, ut, quo modo initium nobis rerum omnium ortus noster adferat, sic exitum mors, ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit. in quo quid potest esse mali, cum mors nec ad vivos pertineat nec ad mortuos?

alteri nulli sunt, alteros non attinget.[*](adt. K) quam qui leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse: quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat; ne sui[*](sui Keil 'Cantabr.' sec. Doug. (sui: ipse = Luna: Endymion) sues) quidem id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulas

p.265
audire volumus, ut nescio quando in Latmo obdormivit, qui est mons Cariae, nondum, opinor, est experrectus. num igitur eum curare censes, cum Luna laboret, a qua consopitus putatur, ut eum dormientem oscularetur? quid curet autem, qui ne sentit quidem? habes somnum imaginem mortis eamque cotidie induis: et dubitas quin sensus in morte nullus sit, cum in[*](in V2 s om. X) eius simulacro videas esse nullum sensum?

Pellantur ergo istae ineptiae paene aniles, ante tempus mori miserum esse. quod tandem tempus? naturaene? at[*](ad X at Vc ) ea[*](ea V (eam Gr.)) quidem dedit usuram vitae tamquam pecuniae nulla praestituta die. quid est igitur quod querare, si repetit, cum volt? ea enim condicione[*](conditione GKV) acceperas. Idem, si puer parvus occidit, aequo animo ferendum putant, si vero in cunis, ne querendum[*](quaerendum GRV) quidem. atqui ab[*](ab extra v. add. K1 ) hoc acerbius exegit natura quod dederat.

nondum gustaverat
, inquit,
vitae suavitatem; hic autem iam sperabat magna, quibus frui coeuperat.
at[*](at ad GKR) id[*](id ipsum q. Vrec s ) quidem in ceteris[*](ceteris certis V (ert in r. Vc)) rebus melius putatur, aliquam partem quam nullam attingere: cur in vita secus? (quamquam non male ait[*](agit KV) Callimachus[*](Call. fr. 363) multo saepius lacrimasse Priamum quam Troilum). eorum autem,[*](autem add. G1 ) qui exacta[*](ex acta V et acta GKR) aetate[*](challimachus multi moriuntur K ( add. c et... fort. 2) in mg. multo sepius... 24 etate Kc ) moriuntur, fortuna laudatur.

cur? nam, reor, nullis, si vita longior daretur, posset esse iucundior; nihil enim est profecto homini[*](hominis X) prudentia dulcius,[*](cf. Menand. fr. 676) quam, ut[*](quam ut quia utem K1 ) cetera auferat, adfert certe senectus. Quae vero aetas longa est, aut quid omnino[*](est post omnino add. Vvet ) homini longum? nonne

p.266
  1. Mo/do pueros,[*](pueri (i in r. V1) V) modo a/dulescentes i/n cursu a tergo i/nsequens[*](Com. pall. inc. 43) [*](actergo V1 )
  2. Ne/c opinantis a/dsecuta est
senectus? sed quia ultra nihil habemus, hoc longum dicimus.[*](ducimus K) Omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro rata parte, ita aut longa aut[*](parte avita longa GKR parte aucta l. in parte aut l. corr. V parte, ita aut Man. ) brevia dicuntur. apud Hypanim fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles[*](Arist. hist. an. 552b 18) ait bestiolas quasdam nasci, quae unum diem vivant. ex his igitur hora VIII quae mortua est, provecta aetate mortua est; quae vero occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali die. confer[*](confert X (corr. KV1)) nostram longissimam aetatem cum aeternitate: in eadem propemodum brevitate qua illae bestiolae reperiemur.[*](reperiemus V1 )