Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Isne, qui mortui sunt, an is, quibus moriendum est?

Utrisque.

Est miserum igitur, quoniam malum.

Certe.

Ergo et i, quibus evenit iam ut morerentur,[*](morirentur K1 ) et i, quibus eventurum est, miseri.

Mihi ita videtur.

Nemo ergo non miser.

Prorsus nemo.

Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent exciperes—moriendum est enim omnibus—, esset tamen[*](tam V1 add. 2 ) miseriae finis in morte. quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam. necesse est enim miseros[*](necesse enim est m. K1 sed est erasnm ) esse eos qui centum milibus annorum ante occiderunt, vel potius omnis, quicumque nati sunt.

Ita prorsus existimo.

Dic quaeso: