Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
num[*](nunc ex. num K1 ) te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti[*](coycti R1 ) fremitus, travectio[*](traiectio ex trav. K1 ) [*](transv. Vc mg. ('al trans') g Trag. inc.111 ) Acherontis,
mento summam aquam[*](aquam trisyll. cf. Lachm. ad Lucr. 6, 552 ) [*](quam Nonii L 1 A A ) attingens[*](amnem Bue. adtinget (vel -it) senextus Nonii L 1 A A ) enectus sitiTantalus?[*](summam... tantalus Non. 401,29 ) [*](enectus ... Tantalus Prisc, GL 2, 470, 18 ) [*](tantulus X (corr. K2) Nonii et Prisciani pars ) tum
p.222
illud, quod Sisyphus[*](sisyphius X (sed 2. eras. in V. sis. K1 aut c) Nonii pars ) versat[*](versus? cf. Marx ad Lucil. 1375) saxum sudans nitendo neque proficit hilum?[*](tum ... hlium Non. 121,4; 353, 8. ) fortasse etiam inexorabiles iudices, Minos et Rhadamanthus? apud quos nec te L. Crassus defendet[*](defendet om. RK1 (add. 2)) nec M. Antonius nec, quoniam apud Graecos iudices res agetur, poteris adhibere Demosthenen;[*](demostenen K) tibi ipsi pro te erit maxima corona causa dicenda.[*](dicenda causa K) haec fortasse metuis et idcirco mortem censes esse sempiternum malum.
Adeone me delirare censes, ut ista esse credam?
An tu[*](ante G1 ) haec non[*](an tu an non (2. an in r.) V1? ) credis?
Minime vero.
Male hercule narras.
Cur? quaeso.
Quia disertus[*](dissertus KR1 ) esse possem, si contra ista dicerem.
Quis enim non in eius modi causa? aut quid negotii est haec poëtarum et pictorum portenta convincere?[*](aut convincere Non. 375, 29 )