Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
itaque dierum quinque scholas, ut Graeci appellant, in totidem libros contuli. fiebat autem ita ut, cum is[*](his G1V1H) qui audire[*](audiri X (corr. V2 l e ss. K2))
p.221
vellet dixisset, quid[*](quod K1V2 ) sibi videretur, tum ego contra dicerem. haec est enim, ut scis, vetus et[*](et om. V1 add. 2 ) Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi. nam ita facillime, quid veri simillimum esset, inveniri posse Socrates arbitrabatur. Sed quo commodius disputationes nostrae explicentur, sic eas exponam, quasi agatur res, non quasi narretur.[*](Philosophia ... 221, 7 narretur H (27 fieri 220, 5 litteris et 220,13 adulescentes 220, 18 dicere bis)) ergo[*](ergo et primam lit- teram verbi malum om. R1V1 spatio rubicatori relicto; ergo add. Ral. m ergo et m Vc ita nasce- in r. V1 nascatur corr. Vc ) ita nascetur exordium:Malum[*](ergo et primam lit- teram verbi malum om. R1V1 spatio rubicatori relicto; ergo add. Ral. m ergo et m Vc ita nasce- in r. V1 nascatur corr. Vc ) mihi videtur esse mors.