Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia,[*](scientia scientiae X -a pro -ae in r. V2 ) copia, cum motus[*](cum motus H commotus GKRV sed cũ supra com V2 ) esset Isocratis[*](isocratis V2 s socratis X) rhetoris gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes[*](docere s om. X post adulescentes add. decere V2 ) et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari. hanc[*](haenc R1 ) enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere; in quam exercitationem ita nos studiose operam dedimus,[*](del. Mur. operam inpendimus Dav. ) ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus.[*](audeamus V (a in r. c)) ut nuper tuum post discessum in Tusculano cum essent complures[*](cumplures G1R1 (corr. ipsi) ) mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem.[*](possem V2 g possim X (cf. auderemus v. 20)) ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio. ponere iubebam, de quo quis audire vellet; ad id aut[*](at id X (at id sed. ex aut id aut sed. Kc)) sedens aut ambulans disputabam.