Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nam quid[*](nam quid quid enim V2 ) aliud agimus, cum a voluptate,[*](vol. G1 auuol. K1 ) id est[*](id (pro id est) V) a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a re publica, cum a negotio omni sevocamus[*](omnisev. (s. i. r. Vc)V) [*](omni sev. ex omnis ev. R) animum, quid, inquam,[*](in quantum GR1V1 ) tum agimus nisi animum ad se ipsum advocamus,[*](advocamus s avoc. X (voc. K1 a add. Kc)) secum esse cogimus[*](cogitamus G1 ) maximeque a corpore abducimus? secernere autem a corpore animum, nec quicquam[*](post animum add. V2: id est se ipsum necquicquam K (cKc)) aliud, est mori[*](est mori Bentl. ēmori K emori GRVH (post aliud add. quam Ral.m. nisi Vrec) cf. Plato Phaed. 67d Lact. epit. 41: deum vere colere id est, nec quicquam aliud, sapientia.) discere. quare hoc commentemur, mihi crede, disiungamusque[*](credidis iung. GR1 (corr. 1? ) V1 (corr. 2 ) credi disi. H credisiung K1 ) nos a corporibus, id est[*](id (pro id est) V) consuescamus mori. hoc, et dum erimus in terris, erit illi[*](illi K) caelesti vitae simile, et cum illuc ex his vinclis[*](vinculis K2V2 ) emissi feremur, minus tardabitur cursus animorum.[*](Tota... 23 animorum H)
Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus;
quam cum lego, nihil malo quam has res relinquere, his vero modo auditis multo magis.
Veniet tempus, et quidem[*](etquidem V1 ) celeriter, sive[*](et sive X sed et exp. V1 ) retractabis sive properabis; volat enim aetas. tantum autem abest ab eo ut malum mors sit, quod tibi dudum videbatur, ut verear[*](verear Kc ) ne homini nihil sit non malum aliud certius, nihil bonum aliud[*](certius Jeep certe sed X (sed exp. Vvet) aliud, certe sit We. ) potius, si quidem vel di[*](dii V2 ) ipsi vel cum dis futuri sumus --- [*](lac. ind. Po. (suppl. fere: sed iam reliquorum philosophorum de hac re quaeramus sententias) cf. comm. et p.442,18 )
Quid refert?[*](refers Kc )
Adsunt enim, qui haec non probent. ego autem numquam ita te in hoc sermone dimittam, ulla uti ratione mors[*](rationemors V ratione ut mors GKR) tibi videri malum possit.
Qui potest, cum ista cognoverim?
Qui possit, rogas?
catervae veniunt contra dicentium, nec solum Epicureorum, quos equidem non despicio,[*](despatio K1 ) sed nescio quo modo doctissimus quisque contemnit,[*](del. Man.) acerrume[*](accerume X (r radd. Vc)) autem deliciae meae Dicaearchus contra hanc inmortalitatem[*](imm. GR) disseruit. is enim tris libros scripsit, qui Lesbiaci[*](lesbaici K) vocantur quod Mytilenis[*](mitilenis RV mityl, G mittil, K) sermo habetur, in quibus volt efficere animos esse mortalis. Stoici autem usuram nobis largiuntur tamquam
Ut videtur, sed me nemo de inmortalitate depellet.
Laudo id quidem, etsi nihil nimis[*](animis X (sed a del. V2)) oportet confidere;
movemur enim saepe aliquo acute concluso, labamus mutamusque sententiam clarioribus etiam in rebus; in his est enim aliqua obscuritas. id igitur si acciderit, simus[*](siminus GKR1 (corr. 1? ) V1 (corr. 2 ) ) armati.
Sane quidem, sed ne accidat,[*](accidit K1V1 ) providebo.
Num quid igitur est causae, quin[*](quin ex qui K2 ) amicos nostros Stoicos dimittamus? eos dico, qui aiunt manere animos, cum e corpore excesserint,[*](excesserint add. K2 ) sed non semper.
Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero[*](id vero Kl. idcirco (id non concedant Mdv.)) non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat.