Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

in animi autem[*](autem om. H) cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex: quod cum ita sit, certe nec[*](ne nec HK (c 2 aut c) add. Mdv. ad Fin. exc. III ) secerni nec dividi nec discerpi nec distrahi potest, ne interire quidem igitur. est enim interitus quasi discessus et secretio ac diremptus[*](diremptus sVrec direptus X) earum partium, quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur.[*](non valet animus... 253,22 tenebantur H)

His et talibus rationibus adductus[*](aductus GR1 (corr. c ) V1 (corr. 1 ) ) Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex[*](254,12 saep. q; in r. Ral.m. (ex que ut v.)) fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et

p.254
tum,[*](tum ex cum V1 ) paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.[*](aescendere V asc. KBs )

Ita[*](Plato Phaedon 80sqq.) enim censebat itaque disseruit, duas[*](ut ante duas eras. in K) esse vias duplicesque cursus animorum e corpore excedentium: nam[*](cf. Lact. inst. 7, 10, 10) qui se humanis vitiis contaminavissent et se totos[*](toto GV1 (s add. 2) R1 ut v. (s add. ipse, tum lib- ex bib-)) libidinibus dedissent, quibus caecati vel[*](velut X (sed ut exp. Vvet ) ) domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent vel re publica violanda[*](rei publicae violandae V2 ) fraudes inexpiabiles concepissent,[*](concoepissent GR concęp. K) is devium quoddam iter esse, seclusum a concilio deorum; qui autem se integros castosque servavissent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio seseque[*](contagiose seque V1 ) ab is semper sevocavissent[*](sevocavissent V (exp. vet)) essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, is ad illos a quibus essent profecti reditum facilem patere.

Itaque[*](Phaed. 85b) commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint,[*](sint V(2) sunt Serv. ) sed quod ab eo divinationem habere videantur,[*](ut cycni ... 17 videantur Serv. Aen. 1,393 ) qua providentes quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.[*](faciundum K2 ) (nec vero de hoc quisquam dubitare posset,[*](possit K2 ) nisi idem nobis accideret diligenter de animo cogitantibus, quod is[*](quo his X (quod his Vc)) saepe usu venit, qui cum[*](Phaed. 99d) [*](del. Man. ant cum aut ut v. ) acriter oculis deficientem solem intuerentur, ut[*](del. Bentl. ut in vel mut. Se. Jb. d. ph. V. 24 p. 247 ) aspectum omnino amitterent; sic mentis acies se ipsa intuens non numquam hebescit, ob eamque causam contemplandi diligentiam amittimus. itaque dubitans circumspectans haesitans, multa adversa reverens[*](revertens X (sed t exp. in V)) tamquam in rate[*](in rate cf. e)pi\ sxedi/as Phaid. 85d ratis V2 Se. imm. R) in mari inmenso

p.255

nostra vehitur oratio[*](ratio Camerar. )). sed haec[*](haec add. V2 ) et vetera[*](sunt post vetera add. K2 ) et a Graecis; Cato autem sic abiit e vita, ut causam moriendi[*](moriundi K2 ) nactum se esse gauderet. vetat enim dominans ille in[*](in om. V) nobis deus iniussu hinc nos suo demigrare; cum vero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc[*](tum GV) Socrati, nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen ille[*](ille Lb. ilia ruperit V) vincla carceris ruperit—leges enim vetant—, sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emissus exierit. Tota[*](Plato Phaedon 80e) enim philosophorum vita, ut ait idem, commentatio mortis est.