Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Bene reprehendis, et se isto modo res habet. credamus igitur[*](igitur etiam K) Panaetio a Platone suo dissentienti? quem enim omnibus locis divinum, quem sapientissimum, quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum appellat, huius hanc unam sententiam de inmortalitate animorum non probat. volt enim, quod nemo negat, quicquid natum sit interire; nasci autem animos, quod declaret eorum similitudo qui procreentur, quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus appareat. alteram autem adfert[*](affert hic X) rationem, nihil esse quod doleat, quin id aegrum esse quoque possit; quod autem in morbum cadat, id etiam interiturum; dolere[*](dolore V1 ) autem

p.258
animos, ergo etiam interire.

haec refelli possunt: sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur,[*](dicatur s dicantur X) de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, non de partibus is,[*](is K1 his GK2RV) in quibus aegritudines irae libidinesque versentur, quas[*](qua K (s add. c)) is,[*](his GK is R (sed add. 1 ) is V) contra quem haec dicuntur,[*](dicantur X corr. V1 aut 2 ) semotas a mente et disclusas putat. iam similitudo magis apparet in bestiis, quarum animi sunt rationis[*](rationes RV1 et e corr. G1 ) expertes; hominum autem similitudo in corporum figura magis exstat,[*](extat K) et ipsi animi magni refert quali in corpore locati sint.[*](sint V) multa enim e corpore existunt, quae acuant mentem, multa, quae obtundant. Aristoteles[*](Arist. Probl.30, 1) quidem ait omnis ingeniosos melancholicos esse, ut ego me tardiorem esse non moleste feram. enumerat multos, idque quasi[*](quasi add. K1 s. v. ) constet, rationem cur ita fiat adfert. quod si tanta vis est ad habitum mentis in is quae gignuntur in corpore, ea sunt autem, quaecumque sunt, quae similitudinem faciant,[*](faciunt We. sed cf. Mue. praef. (non recte Kroll, Mus. Rh. 1914 p. 107) ) nihil necessitatis adfert, cur nascantur[*](nascantur s nascatur) animi, similitudo. omitto dissimilitudines.[*](dissimilitudines V (dis add. 2 ult. s in r. c) similitudines X)

vellem adesse posset Panaetius—vixit cum Africano—, quaererem ex eo, cuius suorum similis fuisset Africani fratris nepos, facie vel patris, vita omnium perditorum ita similis, ut esset facile deterrimus; cuius etiam similis P. Crassi, et sapientis et eloquentis et primi hominis, nepos multorumque aliorum clarorum virorum, quos nihil attinet nominare, nepotes et[*](et ante nepotes add. V1 aut 2 ) filii.

Sed quid[*](sq. cf. p.230,27) agimus? oblitine sumus hoc nunc nobis esse propositum, cum satis de aeternitate

p.259
dixissemus, ne si interirent quidem animi, quicquam[*](quiquam V1 ) mali esse in morte?

Ego vero memineram, sed te de aeternitate dicentem aberrare a proposito facile patiebar.

Video te alte spectare et velle in caelum migrare. spero fore[*](forte K) ut[*](ut add. Vc ) contingat id nobis. sed fac, ut isti volunt, animos non remanere post mortem: video[*](vide K1 ) nos, si ita sit, privari spe beatioris vitae; mali vero quid adfert ista sententia? fac enim sic animum interire ut corpus: num igitur aliquis dolor aut omnino post mortem sensus in corpore est? nemo id quidem dicit, etsi Democritum[*](Vors. 55 A 160 Diels) insimulat Epicurus, Democritii[*](Epic. fr. 17) [*](democritii Bentl. democritici) negant. ne in animo quidem igitur sensus remanet; ipse enim nusquam est. ubi igitur malum est, quoniam nihil tertium est? an quod[*](quod quoniam X quod V2 (postea iter. quoniam restitutum) del. Lb. ) ipse animi discessus a corpore non fit sine dolore? ut credam ita esse, quam est id exiguum! sed[*](sed We. et W at Bouhier ) falsum esse arbitror, et fit plerumque sine sensu, non numquam etiam cum voluptate, totumque hoc leve est, qualecumque est;