Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nam nunc quidem, quamquam foramina illa, quae patent ad animum[*](animos Non. ) a corpore, callidissimo[*](calidissimo K1RV) artificio natura fabricata[*](nam 19 natura fabricatur Non. 35, 26 ) est, tamen terrenis concretisque corporibus sunt intersaepta[*](intersepta X) quodam modo: cum autem nihil erit praeter animum, nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale quidque sit.
Quamvis copiose haec diceremus, si res postularet, quam multa, quam varia, quanta spectacula animus in locis caelestibus esset[*](esse R1 ) habiturus.
quae quidem[*](quidem culidem R1 ) cogitans soleo[*](solo R1 ) saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exultantes[*](insultantes K1 ) agunt eumque venerantur ut deum; liberatos enim se per
Acherunsia[*](acherusia V) templa alta Orci, pallida leti, nubila[*](letio nubila GK1 (b post o add. Kc)R leto nubila V (leto n. B)) tenebris loca? non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat et quod falsa esse cognoverit? e quo intellegi potest, quam acuti natura sint, quoniam haec sine doctrina credituri fuerunt.
praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod[*](quod in qui mut. V2 ) didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros. quod ut[*](ut om. K1 (add. 2 ) R) ita sit —nihil enim pugno—, quid habet ista res aut laetabile[*](loetabile GKR) aut gloriosum? Nec tamen mihi sane quicquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia. ut enim rationem[*](veram rat. G1) Plato nullam adferret[*](afferret Kc (ex affirmet) Vc )—vide, quid homini tribuam—, ipsa auctoritate[*](auctoritate V tum m in r. V2 ) me frangeret: tot autem rationes attulit, ut velle ceteris, sibi certe persuasisse videatur.
Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos[*](dampnatos GK) morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione[*](intelligere et cog. V sed igere in r., et in mg. Vc ) comprehendere.[*](neque aliud ... 23 conpraehendere H) quasi vero intellegant, qualis sit[*](conp. VH Quasi vero intellegant qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione co phendere R sed ipse haec delevit ac denuo scripsit: Quasi eqs.) in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus; ut,[*](ut cf. p. 439, 6 div. 2,129 aut Lb. ) si iam possent in homine vivo[*](vivo Bentl. uno) cerni omnia quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus, an tanta
haec reputent isti qui negant animum sine corpore se intellegere posse: videbunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienae domi,[*](domui W cf. Wackernagel in comm. meo ) quam qualis, cum exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit. si[*](si Po nis W etsi Kü si etiam Sey., sed nec—nec pro et—et scripto. ) enim, quod numquam vidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore[*](possumus et certe animum ipsum corp. H) liberatum cogitatione[*](cogitatione R) complecti possumus. Dicaearchus[*](dicearchus (dice archus) X) quidem et[*](cf. Lact. inst. 7,13, 9 opif. 16, 13) Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid[*](quidin quae corr. V2 ) aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt.