Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
est illud quidem vel maxumum animo ipso animum[*](animum v. V) videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat.[*](mihi ... 16 noscat (om. 12 Decaearchus... 14 dixerunt) H) non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. cum igitur
nosce tedicit, hoc dicit:
nosce animum tuum.nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid[*](quidquid hic GRV1 (corr. 1 ) ) agitur, id agitur a te. hunc igitur nosse nisi divinum esset, non esset[*](non esset add. Kc ) hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum tributum deo sc. hoc se ipsum posse cognoscere[*](deo We. adeo sit hoc se ipsum posse cognoscere X (esset hoc praeceptum tributum a deo. sit hoc acrioris cuiusdam animi se ipsum posse cognoscere V, sed inde a praeceptum omnia in r. Vc). glos- sema latere, sit ex sc. natum esse cognovit We. ) .
Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet,[*](nesciaet K) dic
principii autem nulla est origo; nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde. quod si numquam oritur, ne[*](ne G nec s Somn. Macr. ) occidit quidem umquam; nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex[*](ex V2 s Somn. Macr. om. X (ou)/te a)/llo e)c e)kei/nhs genh/setai)) se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura et [*](et Somn. Macr. (consistat et P) om. W (ta=sa/n te ge/nesin sumpesou=san sh=nai kai\ mh/poe au/)qis e)/xein o(/qen kinhqe/na genh/setai)) consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a[*](a V2 s Somn. Macr. om. X imp. GR) primo inpulsa moveatur. cum pateat igitur aeternum id esse, quod se ipsum moveat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur[*](cietur s Somn. Macr. citetur X Macr. P 1 ) interiore
moveat,[*](quae se ipsa moveat (to\ au)to\ e(auto\ kinou=n) Macr. quae se ipsam semper m. X sed semper del. Vvet ) [*](quae sese m. Somn. ) neque nata certe est et aeterna est.”[*](semper enim movetur...245, 3 aeterna est (sine 19 vel... 23 neget) H) licet concurrant omnes plebei philosophi—sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur—, non modo nihil umquam tam eleganter[*](eliganter K eleg. R1 ) explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter[*](supt. hic GR) conclusum sit intellegent. sentit igitur animus se moveri; quod cum sentit, illud[*](ilium X, corr. KcV2 s ) una sentit, se vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse umquam a se deseratur.[*](ad R1 ) ex quo efficitur aeternitas, nisi quid habes ad haec.[*](dicere post haec add. V2 )
Ego vero facile sim[*](sim def. Plasb. ad ac. 2,147 cl. Ter. Andr. 203 sum s ) passus ne in mentem quidem mihi aliquid contra venire; ita isti faveo sententiae.
Quid?
illa tandem num leviora censes, quae declarant inesse in animis hominum divina quaedam?[*](quaedam quidem K1 ) quae si cernerem quem ad modum nasci possent,[*](esset esse et X (corr. G1Vc; in R & e corr.?) ) etiam[*](quem ad modum... etiam bis in R, semel del. 1 ) quem ad modum interirent viderem. nam sanguinem bilem pituitam ossa nervos venas, omnem denique membrorum et totius corporis figuram videor posse dicere unde concreta et quo modo facta sint: animum ipsum—si nihil esset in eo nisi id, ut per eum viveremus, tam natura putarem[*](naturam GKR natura eius p. V (eius Vc, exp. al. m.) natura pu- tarem ex naturam putaremus H) hominis vitam sustentari quam vitis, quam arboris; haec enim etiam[*](etiam om. H) dicimus vivere. item si nihil[*](nil H) haberet animus hominis nisi ut appeteret aut fugeret, id quoque esset ei commune cum bestiis.[*](ipsum denique si nihil esse et... 27 bestiis H)