Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

illam vero funditus eiciamus individuorum corporum levium et rutundorum[*](rotundorum KV (sed fuit rut.) H) concursionem fortuitam, quam tamen[*](tamen add. K2 ) Democritus concalefactam et spirabilem,[*](spirabilem eqs. cf. Aug. epist. 118, 4, 28 ) id est animalem, esse volt. is autem animus, qui, si[*](si add. G1 s. l. ) est horum quattuor[*](quattuor horum Non. ) generum, ex quibus[*](ex quibus unde V2 Non ft. recte ) omnia constare

p.239
dicuntur,[*](animus...239, 1 dicuntur Non. 272, 29 ) ex inflammata anima constat, ut potissimum videri video[*](videri om. X (videt' pro video V sed t' Vc in r.) add. K2 s ) Panaetio, superiora capessat necesse est. nihil enim habent haec duo genera proni et supera semper petunt. ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum et ab is perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aër, qui est terrae proximus. calidior est enim vel potius ardentior[*](ardentior ex -us V1 ) animus quam est[*](est exp. Vc ) hic aër,[*](aer in mg. Vc ) quem modo dixi crassum atque concretum; quod ex eo sciri[*](sciri scribi K1 ) potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta ardore animi concalescunt.

accedit[*](accidit X accedit s Vrec ) ut eo facilius animus evadat ex hoc aëre, quem saepe iam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo velocius, nulla est celeritas quae possit cum animi celeritate contendere. qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique coguntur,[*](caelum... coguntur Non. 264,32 ) quod et umidum[*](umidum G (add. sed rursus eras.) KR1V1 ) [*](hum. H) et caliginosum est propter exhalationes[*](exalationes GKV (exalat., in mg. p humorem V2)H) terrae.

Quam regionem cum superavit animus naturamque sui similem contigit et adgnovit,[*](agnovit H agn. V) iunctis[*](iunctis R1 iunctus GKVH) ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus insistit[*](consistit V e corr. ) et finem altius se ecferendi[*](ecf. ut 238, 5 (eff. hic Vc)) facit. cum enim sui similem et levitatem et calorem adeptus est,[*](add.s) tamquam paribus examinatus ponderibus nullam in partem movetur, eaque ei demum naturalis est sedes, cum ad sui simile penetravit; in quo nulla re egens aletur et sustentabitur isdem rebus, quibus astra sustentantur[*](hisdem X (isdem V isdem H?) susten- tatur G1 sustentur K1 sustantur V1 ) et aluntur.

p.240

Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes;

quodque[*](que in r. Vc ) nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus liberius[*](liberiust. V) totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod et natura inest in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi et orae ipsae locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant.

haec enim pulchritudo etiam in terris

patritam
[*](patriam X patritam Non. et multi codd. s. XV., ex Nonio ni fallor. certe in Vat. 1733 is qui a. 1479 co- dicem emit in mg. adscripsit: patrita n. m.) illam[*](cognitionis add. Kc ) et
avitam
, ut ait Theophrastus, philosophiam[*](patritam ... 15 philosophiam Non. 161, 7 ) cognitionis cupiditate incensam excitavit. praecipue vero fruentur ea, qui tum etiam, cum has terras incolentes circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere[*](illa post disp. add. V2 ) cupiebant.

Etenim si nunc aliquid adsequi se[*](se om. G) putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata

  1. Argo/,[*](Enn. Med. 250) quia Argivi i/n ea[*](in ea add. Kc ) delecti/[*](delecti KV2B dilecti GRV1 ) viri
  2. Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis,
aut i qui Oceani freta illa viderunt,
Europam[*](Enn. ann. 302) Libyamque[*](lybiamque X (lyp. V1)) rapax ubi dividit unda
, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum[*](rursus V2 ) omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis?

nos enim ne

p.241
nunc quidem oculis cernimus ea quae videmus; neque est enim[*](enim est V2B) ullus sensus in corpore, sed, ut non physici[*](phisici KRH) solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris[*](aures...nares ex -is V1? ) a sede animi perforatae. itaque saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus nec audimus, ut[*](ut quo ss. V2 ) facile intellegi possit animum et videre et audire, non eas partis quae quasi fenestrae sint animi,[*](non... 10 sunt animi Non. 36, 12 ) quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit. quid, quod[*](quid quod V (sed quod corr. in cū1) qui quod GK1 (corr. c) R) eadem mente res dissimillimas comprendimus,[*](cũ (ex cō) prendimus V) ut colorem, saporem, calorem, odorem, sonum? quae numquam quinque nuntiis animus[*](animi in animis corr. V1 ) cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is omnium iudex solus esset. atque ea profecto tum multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, quo natura fert,[*](fertur Kc ) liber animus pervenerit.[*](illam ... 24 vult 239, 15 nulla vero est celeritas...240, 16 excitavit 240, 26 quod tandem ... 241,17 pervenerit H)