Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

non satis Graecorum gloriae responderunt. an censemus,[*](cessemus KRH) si Fabio,[*](GFabio V1 ) nobilissimo homini, laudi datum esset, quod pingeret, non multos etiam apud nos futuros Polyclitos et Parrhasios fuisse? honos alit artes, omnesque incenduntur[*](acceduntur (vel ac- cenduntur) Aug. incenduntur ex acc. H1 ecl. 212 gloriae H ibid. cum Aug. plerisque codd. (gloriae L) Lup. )

p.219
ad studia gloria, iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur.[*](honos ... 219,2 improbantur Aug. civ. 5,13 (H ecl. 212) et ex eo Serv. Lupus ep. 1 ) summam eruditionem Graeci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus; igitur et Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae,[*](graecis X -ę pro -s V1 aut c ) fidibus praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot ante annos[*](annis edd. vett. ) cum in epulis recusaret[*](recusasset V2 s ) lyram,[*](liram X) est habitus indoctior.[*](est... indoctior Quint. inst. 1,10,19 ) ergo in Graecia musici floruerunt, discebantque id omnes, nec qui nesciebat[*](nesciebant V1 ) satis excultus doctrina putabatur.