Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius; at[*](ad GR1V1 ) nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum.
At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum.[*](Cum ... 219, 15 eruditum H (218, 29 honos ... 219,2 improbantur bis)) [*](etiam ante erud. add. Vc mg. ) nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is[*](his X hos Vc s ) aetate anteibat, Catonem,[*](catonem X) post vero Lepidum Carbonem[*](carbonẽ Vc ) Gracchos, inde ita magnos[*](grac in r. Vc (in mg. at etiam idem ante versum gracchos-magnos)) nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur. Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum habuit lumen litterarum Latinarum; quae inlustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus,[*](possiumus G1 ) otiosi.[*](ut... otiosi Non. 355, 2 )