Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Doctrina Graecia nos[*](nos Graecia K) et omni litterarum genere superabat; in quo erat facile vincere non repugnantes. nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus[*](archilocus G1H archilogus V(g scr. c)) regnante Romulo, serius poëticam nos accepimus. annis[*](enim post annis add. Vc s ) fere cccccx [*](CCCCX X (etiam K, CCCCXtis G1 V2) at quingentis in mg. Vc ) post Romam conditam Livius fabulam dedit C. Claudio, Caeci filio, M. Tuditano[*](gaio X marco G (R laesus)) cos.[*](cõs. X (in K add. c)) anno ante natum Ennium. qui[*](quisc. Livius cf. Vahlen Enn. p. V) fuit maior[*](maior al minor Vc ) natu quam Plautus et Naevius. sero igitur a nostris poëtae vel cogniti[*](Cato fr. 118 cf. Val. Max. 2,1,10 ) vel recepti. quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus; honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori,[*](marco X) quod is in provinciam poëtas duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium. quo minus igitur honoris erat poëtis, eo[*](eo al & Vc si sB1 e corr. sic X) minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere extiterunt,