Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Magni autem est ingenii sevocare[*](sevocare Aug. revocare W ) mentem a sensibus et cogitationem ab consuetudine[*](a consuetudine V (ult. e ex o)) abducere.[*](Quidam enim nihil animo ... 9 abducere H) [*](magni.. 9 abducere Aug. epist. 137,5 ) itaque credo equidem etiam alios tot saeculis, sed quod[*](quot G) litteris exstet,[*](extet K cf. Lact. inst. 7, 8, 7 Aug. epist. 137,12 ) Pherecydes Syrius[*](syrus X syrius s Aug. ) primus[*](primum W primus Bentl. atque hoc legisse videtur Aug.: 'quod apud Graecos olim primus Pherecydes Syrius cum disputavisset',) dixit animos esse hominum sempiternos, antiquus[*](antiquos K1R1 ) sane; fuit enim meo regnante gentili. hanc opinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmavit, qui cum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit Magnam illam Graeciam cum honore[*](honore del. Vvet honore et disc. s ) disciplina, tum etiam auctoritate, multaque saecula postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur.[*](iderentur V) sed redeo ad antiquos. rationem illi sententiae suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus[*](descriptionibus Bs discriptionibus X (discretionibus V)) explicandum:

Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse[*](ad venisse adscr, in mg. et in ea (ita P) cum alios multos tum archytam (ut crithitã P) timeumque cognovit (et timęum invenisse R)VcRrec P al., (cf. fin. 5,87), unde Vc post ferunt (21) add. qui, tum corr. venit eddicisse (voluit ut v. edidicisse pro et dedicisse) signo inter haec verba ut ante notam mg. addito ) et didicisse[*](dedicisse GR) Pythagorea omnia primumque

p.237
de animorum aeternitate non solum sensisse idem quod Pythagoram, sed rationem etiam attulisse. quam, nisi quid[*](rationes. . quas V2? adtul. V) dicis, praetermittamus et hanc totam spem inmortalitatis relinquamus.

An tu cum me in summam exspectationem adduxeris, deseris?[*](deseres V2 s ) errare mehercule[*](me errare hercule K) [*](mehercules V2 ) malo cum Platone, quem tu quanti facias scio et quem ex tuo ore admiror, quam cum[*](cũi. r. Vrec ) istis vera sentire.

Macte[*](mac in r. Vc ) virtute![*](Macte virtute Non. 341, 37 ) ego enim ipse cum eodem ipso[*](ipso cf. div. 2, 95 isto We. ) non invitus erraverim. num igitur dubitamus—? an sicut pleraque? quamquam hoc quidem minime; persuadent enim mathematici terram in medio mundo sitam ad universi caeli complexum quasi puncti instar optinere, quod ke/ntron [*](centron X (ante Vitr. praeterea ap. Rom. non invenitur) ) illi vocant; eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi partita habeant inter se ac divisa momenta, terrena et umida[*](umida RG1V1 ( add. G1V1)) suopte nutu et suo pondere ad paris angulos in terram et in mare[*](mari X mare K2 s ) ferantur, reliquae duae partes, una ignea altera animalis, ut illae superiores[*](ille GKV superioris X) in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic hae rursum[*](rursus V2 ) rectis lineis in caelestem[*](calestem GV1 ) locum subvolent, sive ipsa natura superiora adpetente sive quod a gravioribus leviora[*](superiora... 23 leviora om. R1 add. m. vet. in mg. (superiora ex -re). eadem verba usque ad levio fere omnia in r. scripsit V1 ) natura repellantur. quae cum constent,[*](sive quod ... constent Non. 273, 7 ) perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est spirabiles,[*](spirabiles KV2 (l sp.) spiritabiles RV1 spiritales G)

p.238
sive ignei, sublime ferri.

si vero aut numerus quidam sit[*](sit est Mdv. sed cf. comm. ) animus, quod subtiliter magis quam dilucide dicitur, aut[*](cf. Aug. gen. ad litt. 7, 21) quinta illa non nominata magis quam non intellecta natura, multo etiam integriora ac puriora sunt, ut a terra longissime se[*](se om. H) ecferant.[*](si vero ... 5 ecferant) [*](ecf. X (eff. corr. V1 ecf. Kc)) Horum igitur aliquid --- animus,[*](putetur vel cogitetur fere potius supplendum quam sit (We.). est ante animus add. Bs ) ne[*](nec K) tam vegeta[*](vegeta V1 (veg in r.) K2 ) [*](veta GK1R) mens aut in corde cerebrove aut in Empedocleo sanguine demersa iaceat. Dicaearchum vero cum Aristoxeno aequali et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus; quorum alter ne[*](nae R nę K ne, sed e in r. V1 ) condoluisse quidem umquam videtur, qui animum[*](quia nimium K1 ) se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur. harmonian[*](arm. ter H (in 13 V1 e corr., in 14 K)) [*](harmoniă K) autem ex intervallis sonorum nosse possumus, quorum varia compositio etiam harmonias[*](arm. ter H (in 13 V1 e corr., in 14 K)) efficit pluris; membrorum vero situs[*](vero situs om. K1 add. c ) et figura corporis vacans animo quam possit harmoniam[*](arm. ter H (in 13 V1 e corr., in 14 K)) efficere, non video.[*](armonian ... 17 video) sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat; bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur:

quam quisque norit artem, in hac se exerceat.
[*](cf. Arist. Ve. 1431 Cic. Att. 5, 10,3)

illam vero funditus eiciamus individuorum corporum levium et rutundorum[*](rotundorum KV (sed fuit rut.) H) concursionem fortuitam, quam tamen[*](tamen add. K2 ) Democritus concalefactam et spirabilem,[*](spirabilem eqs. cf. Aug. epist. 118, 4, 28 ) id est animalem, esse volt. is autem animus, qui, si[*](si add. G1 s. l. ) est horum quattuor[*](quattuor horum Non. ) generum, ex quibus[*](ex quibus unde V2 Non ft. recte ) omnia constare

p.239
dicuntur,[*](animus...239, 1 dicuntur Non. 272, 29 ) ex inflammata anima constat, ut potissimum videri video[*](videri om. X (videt' pro video V sed t' Vc in r.) add. K2 s ) Panaetio, superiora capessat necesse est. nihil enim habent haec duo genera proni et supera semper petunt. ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum et ab is perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aër, qui est terrae proximus. calidior est enim vel potius ardentior[*](ardentior ex -us V1 ) animus quam est[*](est exp. Vc ) hic aër,[*](aer in mg. Vc ) quem modo dixi crassum atque concretum; quod ex eo sciri[*](sciri scribi K1 ) potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta ardore animi concalescunt.

accedit[*](accidit X accedit s Vrec ) ut eo facilius animus evadat ex hoc aëre, quem saepe iam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo velocius, nulla est celeritas quae possit cum animi celeritate contendere. qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique coguntur,[*](caelum... coguntur Non. 264,32 ) quod et umidum[*](umidum G (add. sed rursus eras.) KR1V1 ) [*](hum. H) et caliginosum est propter exhalationes[*](exalationes GKV (exalat., in mg. p humorem V2)H) terrae.

Quam regionem cum superavit animus naturamque sui similem contigit et adgnovit,[*](agnovit H agn. V) iunctis[*](iunctis R1 iunctus GKVH) ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus insistit[*](consistit V e corr. ) et finem altius se ecferendi[*](ecf. ut 238, 5 (eff. hic Vc)) facit. cum enim sui similem et levitatem et calorem adeptus est,[*](add.s) tamquam paribus examinatus ponderibus nullam in partem movetur, eaque ei demum naturalis est sedes, cum ad sui simile penetravit; in quo nulla re egens aletur et sustentabitur isdem rebus, quibus astra sustentantur[*](hisdem X (isdem V isdem H?) susten- tatur G1 sustentur K1 sustantur V1 ) et aluntur.

p.240

Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes;

quodque[*](que in r. Vc ) nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus liberius[*](liberiust. V) totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod et natura inest in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi et orae ipsae locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant.

haec enim pulchritudo etiam in terris

patritam
[*](patriam X patritam Non. et multi codd. s. XV., ex Nonio ni fallor. certe in Vat. 1733 is qui a. 1479 co- dicem emit in mg. adscripsit: patrita n. m.) illam[*](cognitionis add. Kc ) et
avitam
, ut ait Theophrastus, philosophiam[*](patritam ... 15 philosophiam Non. 161, 7 ) cognitionis cupiditate incensam excitavit. praecipue vero fruentur ea, qui tum etiam, cum has terras incolentes circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere[*](illa post disp. add. V2 ) cupiebant.

Etenim si nunc aliquid adsequi se[*](se om. G) putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata

  1. Argo/,[*](Enn. Med. 250) quia Argivi i/n ea[*](in ea add. Kc ) delecti/[*](delecti KV2B dilecti GRV1 ) viri
  2. Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis,
aut i qui Oceani freta illa viderunt,
Europam[*](Enn. ann. 302) Libyamque[*](lybiamque X (lyp. V1)) rapax ubi dividit unda
, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum[*](rursus V2 ) omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis?

nos enim ne

p.241
nunc quidem oculis cernimus ea quae videmus; neque est enim[*](enim est V2B) ullus sensus in corpore, sed, ut non physici[*](phisici KRH) solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris[*](aures...nares ex -is V1? ) a sede animi perforatae. itaque saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus nec audimus, ut[*](ut quo ss. V2 ) facile intellegi possit animum et videre et audire, non eas partis quae quasi fenestrae sint animi,[*](non... 10 sunt animi Non. 36, 12 ) quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit. quid, quod[*](quid quod V (sed quod corr. in cū1) qui quod GK1 (corr. c) R) eadem mente res dissimillimas comprendimus,[*](cũ (ex cō) prendimus V) ut colorem, saporem, calorem, odorem, sonum? quae numquam quinque nuntiis animus[*](animi in animis corr. V1 ) cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is omnium iudex solus esset. atque ea profecto tum multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, quo natura fert,[*](fertur Kc ) liber animus pervenerit.[*](illam ... 24 vult 239, 15 nulla vero est celeritas...240, 16 excitavit 240, 26 quod tandem ... 241,17 pervenerit H)