Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

ex hoc et nostrorum opinione

Romulus in caelo cum diis agit aevum
[*](ann. 115), ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules[*](et ante retin. add. Vc et perm.... 20 hercules fere omnia in r. V1 ) tantus et tam praesens habetur deus; hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur. quid? Ino[*](ino sed o in r. V1 ) Cadmi[*](inhocadmi G1 ) filia nonne[*](nonne ex nomine K2 LEGKOE|ea R LEGKOQEA GKV (Q in r.)) *leukoqe/a nominata a Graecis Matuta[*](mutata K1V1 (ut v.) Nonii L 1 ) habetur a nostris?[*](Quid?...nostris Non. 66, 13 ) quid? totum prope caelum, ne pluris persequar,[*](persequar pluris K) nonne humano genere completum est?

si vero scrutari vetera et ex is[*](illis Lact. ) ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere

p.232
coner, ipsi illi maiorum gentium dii[*](ipsi maiorum gentium dii Aug. civ. 8,5 ) qui habentur[*](qui habentur om. Aug. ) hinc nobis[*](a ante nobis add. V2 s Lact. Aug. cf. Progr. 24 ) profecti in caelum reperientur.[*](repperientur X (sed 1. p del. R1? ) Aug. ) quaere, quorum demonstrentur[*](quare quoniam demonstrantur Lact. ) [*](demonstrentur Aug. demonstrantur X, sed a in e corr. G1 demonstran in r. V1 ) sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus,[*](es initiatushinc Lact. inst. 1, 15 Atticum cum Cicerone colloqui conclusit, cf. Po. Herm. 46 p. 629) quae tradantur mysteriis:[*](mist. KV) tum denique, quam hoc late pateat, intelleges.[*](Si vero. .. 232, 5 intelleges Lact. inst. 1, 15, 24 Aug. cons. euang. 1, 23, 32 ) sed qui nondum ea quae multis post annis homines tractare coepissent[*](add. Po. tractari coepta sunt Keil ) physica[*](phisica X) didicissent,[*](dicissent R1 ) tantum sibi persuaserant, quantum natura admonente cognoverant,[*](cognoverunt X corr. Vc ) rationes et causas rerum non tenebant, visis[*](visis eqs. asyndeton suspectum ) quibusdam saepe movebantur, isque maxime nocturnis, ut viderentur ei,[*](eil illi K2 ) [*](hi in r. V1 ) qui vita excesserant, vivere.

Ut porro firmissimum hoc adferri videtur[*](videretur Vc ) cur deos esse credamus, quod[*](quod quia K2 ) nulla gens tam fera, nemo omnium[*](hominum K) tam sit[*](sit K2V2 s ) inmanis,[*](fit X inmanis R imm. KH) cuius mentem non imbuerit deorum[*](deorum K div in r. V1 ) opinio (multi de diis prava sentiunt—id enim[*](idem K1 (id enim2) RH) vitioso more effici solet—, omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus[*](consessus Bouhier (cf. Legg. II, 13) consensus) efficit,[*](effecit Bouhier ) non institutis opinio est[*](nec... opinio est in r. K1 ) confirmata, non legibus; omni[*](omnia R omni V) autem in re consensio omnium[*](omnium hominum R1 ) gentium lex naturae putanda est[*](Porro infirmissimum ... 20 putanda est H))—quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur? tolle

p.233
hanc opinionem, luctum sustuleris. nemo enim maeret suo[*](suo K) incommodo: dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.[*](idque sentire eras. in V) atque haec ita sentimus natura duce, nulla ratione nullaque doctrina. Maxumum vero argumentum[*](maximum KR1 (u ss. 1) maxumum vero argumentum V (ss. 2)) est naturam ipsam de inmortalitate animorum tacitam iudicare, quod omnibus curae sunt, et maxumae[*](maxume X (-ime K)) quidem, quae post mortem futura sint.[*](sunt K2 Caecil. com. 210 )
serit arbores, quae alteri[*](altero K1 ) saeclo[*](saeculo K1V2 suppl. s (cf. Cato m. 24) ille 'cod. Aug.') prosint
, ut ait Statius in Synephebis,[*](sinephebis KV sine phebis GR (coni. 1 ) ) quid spectans[*](expectans V) nisi etiam postera saecula ad se pertinere? ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam; vir magnus leges instituta rem publicam non seret?[*](non seret Vc (1. n in r.) s ) [*](conseret GKR) quid procreatio liberorum, quid propagatio[*](propagatio progatio R prorogatio V1 ) nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant nisi nos futura etiam cogitare?

Quid?

illud[*](illũ K1 ) num dubitas, quin specimen naturae capi deceat ex optima quaque natura? quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui se natos ad homines iuvandos tutandos conservandos arbitrantur? abiit ad deos Hercules: numquam abisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam[*](viam s. v. add. K2 ) munivisset. vetera iam ista et religione omnium consecrata: quid in hac re p. tot tantosque viros ob rem p.[*](ob rem p. b r in r. V1 ob re p. K ob rē p. (er. ublică) G) interfectos cogitasse arbitramur? isdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? nemo umquam sine magna spe inmortalitatis se pro patria offerret

p.234
ad mortem.

licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondae, licuit, ne et[*](1. et in r. V1 ) vetera et externa quaeram, mihi; sed nescio quo modo inhaeret in[*](in s. v. add. G1 ) mentibus quasi saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et existit[*](exsistit GR) maxime et apparet facillime. quo[*](quod X sed d exp. G1 ) quidem dempto quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis viveret?

loquor de principibus; quid?[*](quod G1 ) poëtae nonne post[*](post st in r. Vc ) mortem nobilitari[*](nobilitare K1 corr. 2 ) volunt? unde[*](unde ergo in ut est de ennio corr. Kc(?) ) ergo illud:

  1. Aspicite, o cives, senis[*](senisenni V (2. s V2)) Enni[*](enni X) [*](ennii K2 ) imaginis formam:[*](formam V1 urnam Vrec in mg. )
  2. Hic vestrum panxit[*](panxit edd. pinxit) maxima facta patrum?[*](Enn. var. 15)
mercedem gloriae flagitat ab is quorum patres adfecerat gloria, idemque:
  1. Nemo me lacrimis --- [*](lacrimis X, -et pro -is in r. Vc. de ratione versus afferendi cf. Va. Op. II p. 135 )
  2. Cur? volito vivos per ora virum.[*](Enn. var. 17)
[*](vivus Vc ) sed quid poëtas?[*](poetas s putas X poetę Vc (p a m. 1, oetę in r.)) opifices post mortem nobilitari[*](nobilitare K1 corr. 2 ) volunt. quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clupeo Minervae, cum inscribere nomen [*](add. Ern.) non liceret? quid?[*](quid? nostri eqs. libere Hier. in Gal. p. 517 ) nostri philosophi nonne in is libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt?

Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque[*](omnesque huiusque H) qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint,[*](cesserint GK, sed prius s in r G1, ex n Kc ) nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute

p.235
animus excellit,[*](excellet V2 ) eos arbitrabimur,[*](arbitrabimur X arbitramur V We. al. ) quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.

Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque[*](que del. Bai. ) sint, ratione cognoscimus,[*](quodsi ... 235, 6 cognoscimus (omissis 235,2 maxume ... 235, 4 habiturus) H (libere) ) sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint, ratione discendum est. cuius ignoratio[*](ingnoratio GV1 ) finxit inferos easque formidines, quas tu contemnere non sine causa videbare. in terram enim cadentibus corporibus isque humo tectis, e quo[*](aquo V1 (aq in r. 1) eqd V2 mg. ) dictum est humari, sub terra censebant reliquam vitam agi mortuorum; quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt, quos auxerunt poëtae.

frequens enim consessus[*](quos... con in r. K1 ) [*](consessus s consensu X, s in fine add. V1 ) theatri, in quo sunt mulierculae et pueri, movetur audiens tam grande carmen:

  1. A/dsum[*](Trag. inc. 73) atque advenio A/cherunte[*](acheronte K (u ss.c)) vi/x via alta atque a/rdua
  2. Pe/r speluncas sa/xis structas a/speris pende/ntibus
  3. Ma/xumis, ubi ri/gida constat cra/ssa[*](crassa s. v. add. Kc ) caligo i/nferum,[*](ubi ...inferum Non. 272,39 )
tantumque valuit error—qui mihi quidem iam sublatus videtur—, ut, corpora cremata cum scirent, tamen ea fieri apud inferos fingerent, quae sine corporibus nec fieri possent[*](possunt V2 ) nec intellegi. animos enim per se[*](se s. v. add. Vc ) ipsos viventis[*](vigentis ex viventis V1 ) non poterant mente complecti, formam aliquam figuramque quaerebant. inde Homeri tota ne/kuia,[*](NECUIA KRV (sed A in pA corr. 1) necyia mai. litt. G NErCUO mantia RK nepsyomantia mai. litt. G psichomantia, sed psicho in r. V1 aut 2 (ex div. 1, 132) corr. Dav. ) inde ea quae meus amicus Appius nekuomantei=a faciebat, inde[*](-de in om. K1 add. c ) in vicinia[*](vitia KRV1 (vicinia corr. 1) vicia G) nostra Averni lacus,
p.236
  1. u/nde animae excita/ntur obscura u/mbra opertae,[*](apertae (vel ę, -e K1)) [*](opertę corr. V1K2 ) ima/gines
  2. mo/rtuorum, alto o/stio[*](hostio alte (altę K1)) [*](ostio s alto corr. K2V1aut2 s. locum rest. Leo. alii aut imagines mortuorum in fine relicta male Ciceroni ipsi tribuunt aut ibi mort. imagines scribunt (praeterea aperto ex ostio Mdv. opertae ex ostio Ribb. altae Klotz) ) Acheru/ntis,[*](acheruntis (acherontis KV1 e corr.) s. s. imagines mortuorum X) salso sa/nguine.[*](Trag. inc. 76 cf. Leo Progr. Gott. 1910 p. 21.)
has tamen imagines loqui volunt, quod fieri nec sine lingua nec sine palato nec sine faucium laterum pulmonum vi et figura potest. nihil enim animo videre poterant, ad oculos omnia referebant.