Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

nam nunc quidem, quamquam foramina illa, quae patent ad animum[*](animos Non. ) a corpore, callidissimo[*](calidissimo K1RV) artificio natura fabricata[*](nam 19 natura fabricatur Non. 35, 26 ) est, tamen terrenis concretisque corporibus sunt intersaepta[*](intersepta X) quodam modo: cum autem nihil erit praeter animum, nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale quidque sit.

Quamvis copiose haec diceremus, si res postularet, quam multa, quam varia, quanta spectacula animus in locis caelestibus esset[*](esse R1 ) habiturus.

quae quidem[*](quidem culidem R1 ) cogitans soleo[*](solo R1 ) saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exultantes[*](insultantes K1 ) agunt eumque venerantur ut deum; liberatos enim se per

p.242
eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno et diurno ac nocturno[*](anoct. (pro ac noct.)R) metu. quo terrore? quo metu? quae est anus tam delira quae timeat ista, quae vos videlicet, si physica[*](phisica KR Enn. Andr. aechm. 107 ) non didicissetis, timeretis,
Acherunsia[*](acherusia V) templa alta Orci, pallida leti, nubila[*](letio nubila GK1 (b post o add. Kc)R leto nubila V (leto n. B)) tenebris loca
? non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat et quod falsa esse cognoverit? e quo intellegi potest, quam acuti natura sint, quoniam haec sine doctrina credituri fuerunt.

praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod[*](quod in qui mut. V2 ) didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros. quod ut[*](ut om. K1 (add. 2 ) R) ita sit —nihil enim pugno—, quid habet ista res aut laetabile[*](loetabile GKR) aut gloriosum? Nec tamen mihi sane quicquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia. ut enim rationem[*](veram rat. G1) Plato nullam adferret[*](afferret Kc (ex affirmet) Vc )—vide, quid homini tribuam—, ipsa auctoritate[*](auctoritate V tum m in r. V2 ) me frangeret: tot autem rationes attulit, ut velle ceteris, sibi certe persuasisse videatur.

Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos[*](dampnatos GK) morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione[*](intelligere et cog. V sed igere in r., et in mg. Vc ) comprehendere.[*](neque aliud ... 23 conpraehendere H) quasi vero intellegant, qualis sit[*](conp. VH Quasi vero intellegant qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione co phendere R sed ipse haec delevit ac denuo scripsit: Quasi eqs.) in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus; ut,[*](ut cf. p. 439, 6 div. 2,129 aut Lb. ) si iam possent in homine vivo[*](vivo Bentl. uno) cerni omnia quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus, an tanta

p.243
sit eius tenuitas, ut fugiat aciem?

haec reputent isti qui negant animum sine corpore se intellegere posse: videbunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienae domi,[*](domui W cf. Wackernagel in comm. meo ) quam qualis, cum exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit. si[*](si Po nis W etsi Kü si etiam Sey., sed nec—nec pro et—et scripto. ) enim, quod numquam vidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore[*](possumus et certe animum ipsum corp. H) liberatum cogitatione[*](cogitatione R) complecti possumus. Dicaearchus[*](dicearchus (dice archus) X) quidem et[*](cf. Lact. inst. 7,13, 9 opif. 16, 13) Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid[*](quidin quae corr. V2 ) aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt.

est illud quidem vel maxumum animo ipso animum[*](animum v. V) videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat.[*](mihi ... 16 noscat (om. 12 Decaearchus... 14 dixerunt) H) non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. cum igitur

nosce te
dicit, hoc dicit:
nosce animum tuum.
nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid[*](quidquid hic GRV1 (corr. 1 ) ) agitur, id agitur a te. hunc igitur nosse nisi divinum esset, non esset[*](non esset add. Kc ) hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum tributum deo sc. hoc se ipsum posse cognoscere[*](deo We. adeo sit hoc se ipsum posse cognoscere X (esset hoc praeceptum tributum a deo. sit hoc acrioris cuiusdam animi se ipsum posse cognoscere V, sed inde a praeceptum omnia in r. Vc). glos- sema latere, sit ex sc. natum esse cognovit We. ) .

Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet,[*](nesciaet K) dic

p.244
quaeso, ne esse[*](ne esse ex non esse Kc ) quidem se sciet, ne moveri quidem se? ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est in Phaedro[*](Phaedr. 245 c, cf. Cic. rep. 6, 27. Ciceronem sequitur Lact. inst. 7, 8, 4 et Serv. Aen. 6, 727 phedro KRV) explicata, a me autem posita est in sexto libro de re p.: “Quod semper movetur, aeternum[*](et aet. X (sed et exp. Vvet Kc) aet. Somn. Macr. ) est; quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde,[*](aliunde (u(p' a)/llou) H e corr. s Somn. pars Macr. alicunde X) quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. solum igitur, quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se,[*](quia a se s. u. add. V2 ) numquam ne moveri quidem desinit; quin etiam ceteris quae moventur hic fons, hoc[*](hoc o in r. Rc ) principium est movendi.

principii autem nulla est origo; nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde. quod si numquam oritur, ne[*](ne G nec s Somn. Macr. ) occidit quidem umquam; nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex[*](ex V2 s Somn. Macr. om. X (ou)/te a)/llo e)c e)kei/nhs genh/setai)) se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura et [*](et Somn. Macr. (consistat et P) om. W (ta=sa/n te ge/nesin sumpesou=san sh=nai kai\ mh/poe au/)qis e)/xein o(/qen kinhqe/na genh/setai)) consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a[*](a V2 s Somn. Macr. om. X imp. GR) primo inpulsa moveatur. cum pateat igitur aeternum id esse, quod se ipsum moveat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur[*](cietur s Somn. Macr. citetur X Macr. P 1 ) interiore

p.245
et suo; nam haec est propria natura animi atque vis. quae si est una ex omnibus quae se ipsa semper

moveat,[*](quae se ipsa moveat (to\ au)to\ e(auto\ kinou=n) Macr. quae se ipsam semper m. X sed semper del. Vvet ) [*](quae sese m. Somn. ) neque nata certe est et aeterna est.”[*](semper enim movetur...245, 3 aeterna est (sine 19 vel... 23 neget) H) licet concurrant omnes plebei philosophi—sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur—, non modo nihil umquam tam eleganter[*](eliganter K eleg. R1 ) explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter[*](supt. hic GR) conclusum sit intellegent. sentit igitur animus se moveri; quod cum sentit, illud[*](ilium X, corr. KcV2 s ) una sentit, se vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse umquam a se deseratur.[*](ad R1 ) ex quo efficitur aeternitas, nisi quid habes ad haec.[*](dicere post haec add. V2 )

Ego vero facile sim[*](sim def. Plasb. ad ac. 2,147 cl. Ter. Andr. 203 sum s ) passus ne in mentem quidem mihi aliquid contra venire; ita isti faveo sententiae.

Quid?