Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Ut porro firmissimum hoc adferri videtur[*](videretur Vc ) cur deos esse credamus, quod[*](quod quia K2 ) nulla gens tam fera, nemo omnium[*](hominum K) tam sit[*](sit K2V2 s ) inmanis,[*](fit X inmanis R imm. KH) cuius mentem non imbuerit deorum[*](deorum K div in r. V1 ) opinio (multi de diis prava sentiunt—id enim[*](idem K1 (id enim2) RH) vitioso more effici solet—, omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus[*](consessus Bouhier (cf. Legg. II, 13) consensus) efficit,[*](effecit Bouhier ) non institutis opinio est[*](nec... opinio est in r. K1 ) confirmata, non legibus; omni[*](omnia R omni V) autem in re consensio omnium[*](omnium hominum R1 ) gentium lex naturae putanda est[*](Porro infirmissimum ... 20 putanda est H))—quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur? tolle

p.233
hanc opinionem, luctum sustuleris. nemo enim maeret suo[*](suo K) incommodo: dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.[*](idque sentire eras. in V) atque haec ita sentimus natura duce, nulla ratione nullaque doctrina. Maxumum vero argumentum[*](maximum KR1 (u ss. 1) maxumum vero argumentum V (ss. 2)) est naturam ipsam de inmortalitate animorum tacitam iudicare, quod omnibus curae sunt, et maxumae[*](maxume X (-ime K)) quidem, quae post mortem futura sint.[*](sunt K2 Caecil. com. 210 )
serit arbores, quae alteri[*](altero K1 ) saeclo[*](saeculo K1V2 suppl. s (cf. Cato m. 24) ille 'cod. Aug.') prosint
, ut ait Statius in Synephebis,[*](sinephebis KV sine phebis GR (coni. 1 ) ) quid spectans[*](expectans V) nisi etiam postera saecula ad se pertinere? ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam; vir magnus leges instituta rem publicam non seret?[*](non seret Vc (1. n in r.) s ) [*](conseret GKR) quid procreatio liberorum, quid propagatio[*](propagatio progatio R prorogatio V1 ) nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant nisi nos futura etiam cogitare?

Quid?

illud[*](illũ K1 ) num dubitas, quin specimen naturae capi deceat ex optima quaque natura? quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui se natos ad homines iuvandos tutandos conservandos arbitrantur? abiit ad deos Hercules: numquam abisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam[*](viam s. v. add. K2 ) munivisset. vetera iam ista et religione omnium consecrata: quid in hac re p. tot tantosque viros ob rem p.[*](ob rem p. b r in r. V1 ob re p. K ob rē p. (er. ublică) G) interfectos cogitasse arbitramur? isdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? nemo umquam sine magna spe inmortalitatis se pro patria offerret

p.234
ad mortem.

licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondae, licuit, ne et[*](1. et in r. V1 ) vetera et externa quaeram, mihi; sed nescio quo modo inhaeret in[*](in s. v. add. G1 ) mentibus quasi saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et existit[*](exsistit GR) maxime et apparet facillime. quo[*](quod X sed d exp. G1 ) quidem dempto quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis viveret?

loquor de principibus; quid?[*](quod G1 ) poëtae nonne post[*](post st in r. Vc ) mortem nobilitari[*](nobilitare K1 corr. 2 ) volunt? unde[*](unde ergo in ut est de ennio corr. Kc(?) ) ergo illud:

  1. Aspicite, o cives, senis[*](senisenni V (2. s V2)) Enni[*](enni X) [*](ennii K2 ) imaginis formam:[*](formam V1 urnam Vrec in mg. )
  2. Hic vestrum panxit[*](panxit edd. pinxit) maxima facta patrum?[*](Enn. var. 15)
mercedem gloriae flagitat ab is quorum patres adfecerat gloria, idemque:
  1. Nemo me lacrimis --- [*](lacrimis X, -et pro -is in r. Vc. de ratione versus afferendi cf. Va. Op. II p. 135 )
  2. Cur? volito vivos per ora virum.[*](Enn. var. 17)
[*](vivus Vc ) sed quid poëtas?[*](poetas s putas X poetę Vc (p a m. 1, oetę in r.)) opifices post mortem nobilitari[*](nobilitare K1 corr. 2 ) volunt. quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clupeo Minervae, cum inscribere nomen [*](add. Ern.) non liceret? quid?[*](quid? nostri eqs. libere Hier. in Gal. p. 517 ) nostri philosophi nonne in is libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt?