Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes,[*](potest G1 ) animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis[*](obtenebis GR1V)—est enim arduum—, docebis carere omni malo mortem. ego enim istuc ipsum vereor ne[*](ne me G) malum sit non dico carere sensu, sed carendum esse.
Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis[*](optineri V) possumus, quod in omnibus causis
Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos cascos[*](cassos R cassus K1 ann. 24 ) appellat Ennius, esse in morte sensum neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret;
idque[*](idquae G1RV1 ) cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis[*](caer. V cer. GKR) sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili[*](inexpiabile X -i in r. V1? s ) religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
ex hoc et nostrorum opinione
Romulus in caelo cum diis agit aevum[*](ann. 115), ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules[*](et ante retin. add. Vc et perm.... 20 hercules fere omnia in r. V1 ) tantus et tam praesens habetur deus; hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur. quid? Ino[*](ino sed o in r. V1 ) Cadmi[*](inhocadmi G1 ) filia nonne[*](nonne ex nomine K2 LEGKOE|ea R LEGKOQEA GKV (Q in r.)) *leukoqe/a nominata a Graecis Matuta[*](mutata K1V1 (ut v.) Nonii L 1 ) habetur a nostris?[*](Quid?...nostris Non. 66, 13 ) quid? totum prope caelum, ne pluris persequar,[*](persequar pluris K) nonne humano genere completum est?
si vero scrutari vetera et ex is[*](illis Lact. ) ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere