Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque[*](omnesque huiusque H) qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint,[*](cesserint GK, sed prius s in r G1, ex n Kc ) nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute

p.235
animus excellit,[*](excellet V2 ) eos arbitrabimur,[*](arbitrabimur X arbitramur V We. al. ) quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.

Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque[*](que del. Bai. ) sint, ratione cognoscimus,[*](quodsi ... 235, 6 cognoscimus (omissis 235,2 maxume ... 235, 4 habiturus) H (libere) ) sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint, ratione discendum est. cuius ignoratio[*](ingnoratio GV1 ) finxit inferos easque formidines, quas tu contemnere non sine causa videbare. in terram enim cadentibus corporibus isque humo tectis, e quo[*](aquo V1 (aq in r. 1) eqd V2 mg. ) dictum est humari, sub terra censebant reliquam vitam agi mortuorum; quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt, quos auxerunt poëtae.

frequens enim consessus[*](quos... con in r. K1 ) [*](consessus s consensu X, s in fine add. V1 ) theatri, in quo sunt mulierculae et pueri, movetur audiens tam grande carmen:

  1. A/dsum[*](Trag. inc. 73) atque advenio A/cherunte[*](acheronte K (u ss.c)) vi/x via alta atque a/rdua
  2. Pe/r speluncas sa/xis structas a/speris pende/ntibus
  3. Ma/xumis, ubi ri/gida constat cra/ssa[*](crassa s. v. add. Kc ) caligo i/nferum,[*](ubi ...inferum Non. 272,39 )
tantumque valuit error—qui mihi quidem iam sublatus videtur—, ut, corpora cremata cum scirent, tamen ea fieri apud inferos fingerent, quae sine corporibus nec fieri possent[*](possunt V2 ) nec intellegi. animos enim per se[*](se s. v. add. Vc ) ipsos viventis[*](vigentis ex viventis V1 ) non poterant mente complecti, formam aliquam figuramque quaerebant. inde Homeri tota ne/kuia,[*](NECUIA KRV (sed A in pA corr. 1) necyia mai. litt. G NErCUO mantia RK nepsyomantia mai. litt. G psichomantia, sed psicho in r. V1 aut 2 (ex div. 1, 132) corr. Dav. ) inde ea quae meus amicus Appius nekuomantei=a faciebat, inde[*](-de in om. K1 add. c ) in vicinia[*](vitia KRV1 (vicinia corr. 1) vicia G) nostra Averni lacus,
p.236
  1. u/nde animae excita/ntur obscura u/mbra opertae,[*](apertae (vel ę, -e K1)) [*](opertę corr. V1K2 ) ima/gines
  2. mo/rtuorum, alto o/stio[*](hostio alte (altę K1)) [*](ostio s alto corr. K2V1aut2 s. locum rest. Leo. alii aut imagines mortuorum in fine relicta male Ciceroni ipsi tribuunt aut ibi mort. imagines scribunt (praeterea aperto ex ostio Mdv. opertae ex ostio Ribb. altae Klotz) ) Acheru/ntis,[*](acheruntis (acherontis KV1 e corr.) s. s. imagines mortuorum X) salso sa/nguine.[*](Trag. inc. 76 cf. Leo Progr. Gott. 1910 p. 21.)
has tamen imagines loqui volunt, quod fieri nec sine lingua nec sine palato nec sine faucium laterum pulmonum vi et figura potest. nihil enim animo videre poterant, ad oculos omnia referebant.

Magni autem est ingenii sevocare[*](sevocare Aug. revocare W ) mentem a sensibus et cogitationem ab consuetudine[*](a consuetudine V (ult. e ex o)) abducere.[*](Quidam enim nihil animo ... 9 abducere H) [*](magni.. 9 abducere Aug. epist. 137,5 ) itaque credo equidem etiam alios tot saeculis, sed quod[*](quot G) litteris exstet,[*](extet K cf. Lact. inst. 7, 8, 7 Aug. epist. 137,12 ) Pherecydes Syrius[*](syrus X syrius s Aug. ) primus[*](primum W primus Bentl. atque hoc legisse videtur Aug.: 'quod apud Graecos olim primus Pherecydes Syrius cum disputavisset',) dixit animos esse hominum sempiternos, antiquus[*](antiquos K1R1 ) sane; fuit enim meo regnante gentili. hanc opinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmavit, qui cum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit Magnam illam Graeciam cum honore[*](honore del. Vvet honore et disc. s ) disciplina, tum etiam auctoritate, multaque saecula postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur.[*](iderentur V) sed redeo ad antiquos. rationem illi sententiae suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus[*](descriptionibus Bs discriptionibus X (discretionibus V)) explicandum: