Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Nam mores et instituta vitae resque domesticas ac familiaris nos profecto et melius tuemur et lautius,[*](latius R1 ) rem vero publicam nostri maiores certe melioribus temperaverunt et institutis et legibus. quid loquar de re militari?
p.218
in qua cum virtute nostri multum valuerunt, tum plus etiam disciplina. iam illa, quae natura, non litteris adsecuti[*](assec. KRH) sunt, neque cum Graecia neque ulla cum gente[*](cum ulla gente K) sunt conferenda. quae enim tanta gravitas, quae tanta constantia, magnitudo animi,[*](animi magnitudo K) probitas, fides, quae tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum maioribus nostris comparanda?