Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum; animum autem alii animam, ut fere nostri— declarat nomen:[*](ut fere nostri declarant nomen. nam W corr. Dav. declarant nomina Sey. ) nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia; ipse autem animus ab anima dictus est—; Zenoni[*](Zeno fr. 134.) Stoico animus ignis videtur. sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere singuli. ut multo[*](multo Bentl. multi cf. Lact. inst. 7, 13, 9 opif. 16, 13 ) ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae a(rmoni/a [*](armonia W cf. I 24.41 ) dicitur: sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.

hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone. Xenocrates[*](Xen. fr. 67) animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum,[*](ull in r. Vc ullum s ) numerum[*](verum X cf. ac. 2,124 ) dixit esse, cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit animum,[*](animam X (sed usupra a V1?)) cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere[*](separare X in parere corr. Vc (e priore loco iterum ss. V3)) voluit, iram et

p.228
cupiditatem, quas[*](quas-cupiditatem om. H) locis disclusit:[*](disclusit om. X add. V2Rrec s (suis add. s) cf. I,80 Pr. 32 ) iram in pectore, cupiditatem supter[*](subter RHK1 (l sup ss. K2) collocavit V2 ) praecordia locavit.[*](Plato ... 228, 2 locavit H)

Dicaearchus[*](dice archus KRV) [*](dicaearcus | G1 ) autem in eo sermone, quem Corinthi[*](chorinthi GK) habitum tribus libris exponit, doctorum[*](dictorum X, corr. in KV) hominum disputantium primo libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem[*](pherecraten G pthiotam X (pth. G phiot. K)) quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum,[*](animum omnino K) et hoc esse nomen totum inane, frustraque[*](et post frustraque add. V1? vix recte ) animalia et animantis[*](animantes V2 ) appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter[*](aequabiliter V (exp. m. vet.) ) esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat.

Aristoteles, longe omnibus—Platonem semper excipio—praestans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orerentur,[*](orirentur Hs ) quintam quandam naturam censet esse,[*](esse esset GR1 e corr. ) e qua[*](equa G1 (in mg. de) K1 (equae K2 ut v.) R) [*](essequa V (quae V2)) sit mens; cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa alia[*](alia X exp. Vvet, cf. 247,14 ) meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et[*](et om. H) similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo[*](nullo numero H) putat; quintum genus[*](genus om. H) adhibet vacans nomine et sic[*](sic exp. Vvet ) ipsum

p.229
animum e)ndele/xeian [*](endelecheian GKVH, sed in R inter e et a graecum com- pendium diphthongi ei () scriptum est ) appellat[*](appellant G1V1 ) novo nomine quasi quandam continuatam motionem et perennem.

Nisi quae me forte fugiunt,[*](fugiunt (exp. m. vet.) V) haec[*](hae Vrec s ) sunt fere[*](omnium post fere add. V2 ) de animo sententiae.[*](Aristoteles cum quattuor ... 229, 3 de animo sentiae H) Democritum enim, magnum illum quidem virum, sed levibus et rotundis corpusculis efficientem animum[*](animum V (ss. c)) concursu quodam fortuito, omittamus; nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat.[*](nihil... eorum t. conficiat Non. 269,12 )

Harum sententiarum quae vera sit, deus aliqui[*](aliquis Vrec s ) viderit;[*](harum ... viderit Lact. inst. 7,8, 9 (postquam breviter ad § 18—22 respexit) ) quae veri simillima, magna quaestio est.[*](harum ... 9 quaestio est H) utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus an ad propositum redire?

Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere. quare si, ut ista non disserantur, liberari mortis metu possumus,[*](possimus K2 ) id agamus; sin id non potest nisi hac quaestione animorum explicata, nunc, si videtur, hoc, illud alias.

Quod malle te intellego, id puto esse commodius; efficiet enim ratio ut, quaecumque vera sit earum sententiarum quas exposui, mors aut malum non sit aut sit bonum potius.

nam si cor[*](cor s. G) aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore;[*](corpore Vc s tempore X) si anima est, fortasse dissipabitur; si ignis, extinguetur; si est Aristoxeni harmonia,[*](harmonia GKR arm.V arm. H) dissolvetur. quid de Dicaearcho dicam, qui nihil omnino animum dicat esse?[*](efficiet ... 25 dicit esse H) his sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest; pariter enim cum vita sensus amittitur; non sentientis

p.230
autem nihil est ullam in partem quod intersit. reliquorum sententiae spem adferunt, si te hoc forte delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in caelum quasi in domicilium suum pervenire.

Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.

Quid tibi ergo opera nostra opus est? num eloquentia Platonem superare possumus? evolve diligenter eius eum librum, qui est de animo:[*](anima ex -o Vc? ) amplius quod desideres nihil erit.

Feci mehercule, et quidem saepius; sed nescio quo modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et mecum ipse de inmortalitate[*](imm. GR) animorum coepi cogitare, adsensio omnis illa elabitur.

Quid?

hoc dasne aut manere animos post mortem aut morte ipsa interire?

Do vero.

Quid,[*](quod K1 (corr. 2 )R) si maneant?

Beatos[*](beatas V) esse concedo.

Sin intereant?

Non esse miseros, quoniam ne sint quidem; iam[*](iam cf. p. 225,21 ac. 2, 109 al. (Mue) ) istuc coacti a te paulo ante concessimus.

Quo modo igitur aut cur mortem malum tibi videri dicis? quae aut beatos nos efficiet animis manentibus aut non miseros sensu carentis.[*](carentes V2 )

Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes,[*](potest G1 ) animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis[*](obtenebis GR1V)—est enim arduum—, docebis carere omni malo mortem. ego enim istuc ipsum vereor ne[*](ne me G) malum sit non dico carere sensu, sed carendum esse.

Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis[*](optineri V) possumus, quod in omnibus causis

p.231
et debet et solet valere plurimum, et primum quidem omni antiquitate, quae quo propius[*](propius opius in r. Vc ) aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse quae erant vera[*](vera ss. Kc veru (aaper- tum!) in vera corr. R) cernebant.[*](cercebant G1 (corr. ipse) R cernebant K cernebat V (-bat s))

Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos cascos[*](cassos R cassus K1 ann. 24 ) appellat Ennius, esse in morte sensum neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret;

idque[*](idquae G1RV1 ) cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis[*](caer. V cer. GKR) sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili[*](inexpiabile X -i in r. V1? s ) religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.