Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres.

Quid[*](qui We. ) tandem?

Quem esse negas, eundem esse dicis. ubi est acumen tuum? cum enim miserum esse dicis, tum eum qui non sit dicis esse.

Non sum ita hebes, ut istud dicam.

Quid dicis igitur?

Miserum esse verbi causa M.[*](M. V2 s om. X) Crassum, qui illas fortunas morte[*](morti V1 demiserit ut v. K) dimiserit, miserum Cn.[*](CN. R Gn. vel gn. GV (in K evanidum)) Pompeium, qui tanta gloria sit[*](sit om. V1, unde Vc orbatus sit) orbatus,[*](tanta dignitate tanta gl. Vc ) omnis denique miseros,[*](miseros V (exp.2?) ) qui hac luce careant.

Revolveris eodem. sint enim oportet, si miseri sunt; tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne[*](nelongius verbum habuisse vid. K) miseri quidem sunt.

Non dico fortasse etiam,[*](etiam exp. Vvet ) quod sentio; nam istuc ipsum, non esse, cum fueris, miserrimum puto.

Quid?