Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
miserius quam omnino numquam fuisse? ita, qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt, et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus ante quam nati. ego autem non commemini, ante quam sum natus, me miserum; tu si meliore[*](similiore K1R1 ) memoria es, velim scire, ecquid de te recordere.[*](quid K (add.2 aut c) recordere s recordare X)
Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.[*](m. sint Vc )
Esse ergo eos dicis.
Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse.
Pugnantia te loqui non vides? quid enim tam pugnat, quam non modo[*]( ñ modo2 ) miserum, sed omnino[*](omi m K) quicquam esse, qui non sit? an tu egressus porta Capena cum Calatini[*](catilini G) Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra vides, miseros putas[*](putas vocas Krec ) illos?
Quoniam me verbo premis,[*](premis s. v. add. Kc ) posthac non ita dicam, miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia non sint.[*](sint V)
Non dicis igitur:
miser est M. Crassus[*](miser e mori crassus K m. rec. quae ductus evanidos restituit ), sed tantum:
miser M. Crassus?
Ita plane.
Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne[*](ne ex non Rc ) imbutus quidem es?