Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Atqui pleni libri sunt contra ista ipsa disserentium[*](dissenentium G1 (dissonantium corr. G1?) RV1 (corr. ipse?) diserentium K) philosophorum.
Inepte sane. quis enim est[*](est om. K1, add. c ) tam excors, quem ista moveant?[*](commoveant V2 )
Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt quidem apud inferos ulli.
Ita prorsus[*](prossus G) existimo.
Ubi sunt[*](Inde ab ubi - 223, 24 iam sunt multa in K madore corrupta ) ergo i, quos miseros dicis, aut quem locum incolunt? si enim sunt, nusquam esse non possunt.
Ego vero nusquam esse illos puto.
Igitur ne esse quidem?
Prorsus isto modo, et tamen miseros[*](miseros cf. Serv. Aen. 4, 20 ) ob id ipsum quidem,[*](quidem om. K) quia nulli sint.