Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

nam si[*](si add. Kc ) supremus ille dies non extinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius? sin autem perimit[*](peremit GR1 ( add. c) V) ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem[*](conibentem VK1 (coniventẽ2) conibuentem R1 (corr. c) conhib. G) somno consopiri sempiterno? quod si fiat, melior Enni[*](ennii R) quam Solonis oratio. hic enim noster:

nemo me lacrimis decoret
[*](Enn. var. 17) inquit
nec funera fletu faxit!
at vero ille sapiens:
  1. Mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis
  2. Maerorem,[*](memorem K1R1 merorem GRc ) ut celebrent funera cum gemitu.
[*](Sol. fr.21)

nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis[*](vĩnclis K vinculis V2 ) arbitremur, ut aut in aeternam et plane[*](plene X plane V2 s ) in[*](in del. Schue. ) nostram

p.279
domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus; sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus[*](simus V) animo, ut horribilem illum diem aliis nobis faustum putemus nihilque in malis ducamus, quod sit vel[*](situel R (eras. u) V) a diis inmortalibus[*](imm. G) vel a[*](a supra v. add. R) natura parente omnium constitutum. non enim temere nec[*](nec ne K1 ) fortuito[*](fuito V1 ) sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano nec id gigneret aut aleret, quod cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum:[*](quod 10 sempiternum Non. 107,24 ) portum potius paratum nobis et perfugium putemus.

quo utinam velis passis[*](pasis K1 (expansis ss. 2) V1 ) pervehi liceat! sin reflantibus[*](sinereflantibus X sed prius e eras. in V (sine refl. dist. in G et postea in KR)) ventis reiciemur, tamen eodem[*](eodem ex eadem K1R1 ) paulo tardius referamur necesse est. quod autem omnibus necesse est, idne miserum[*](misterium in miserum corr. K2 ) esse uni potest? Habes epilogum, ne quid praetermissum aut relictum putes.

Ego vero, et quidem[*](et qui idem GR1 (in hoc alterum i linea deletum, tum iterum punctis ornatum ab R2, qui etiam supra et scripsit; voluit ut v. atqui idem)) fecit etiam iste me epilogus firmiorem.

Optime, inquam. sed nunc quidem valetudini[*](valitudini KRc ) tribuamus aliquid, cras autem et quot[*](quot s quos X) dies erimus in Tusculano, agamus haec et ea potissimum, quae levationem habeant aegritudinum formidinum cupiditatum, qui omnis philosophiae[*](omni philosophia X (philophia V1) omnis philosophiae V2 aut c ) [*](ex omni ph. K2 ) est fructus uberrimus.

p.280

Neoptolemus quidem apud Ennium[*](Enn. fr. sc. 376) philosophari sibi ait necesse esse,[*](esse est H) sed paucis; nam omnino haud[*](haut KV) placere: ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari—nam quid possum, praesertim nihil[*](nil G1H) agens, agere melius?—sed non paucis, ut ille. difficile est enim in[*](in V2P2 s om. X) philosophia pauca esse ei nota, cui non sint aut pleraque aut omnia. nam nec pauca nisi e multis eligi possunt nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur.[*](persequatur R1 (corr. c))

sed tamen in vita occupata[*](Neoptolemus... 10 occupata H) atque, ut[*](ut add. G2 ) Neoptolemi tum erat, militari pauca ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si[*](si V sed rell. ) non tantos quanti ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur.[*](liberemur s liberentur (cf. 281,19) ) velut ex ea disputatione, quae mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur[*](videbatur V) mortis effecta contemptio, quae non minimum valet ad animum metu liberandum. nam qui id[*](quiid R quid KV (ss. K2V2)) quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo

p.281
potest; sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparavit.[*](comparavit Man. (pareskeu/asai) comparabit, sed bit in r. 2 V comparat X (conp. G))

Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse dicturos; quod vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio[*](app. KVc ))—sed si reperiebantur[*](repper. K) non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur[*](obruerentur ru in r. G1 obruentur K1 ) copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum[*](exortus GK exortus R1V1 ˜ supra u posuit R1?V2 ) genus Atticorum is ipsis, qui id[*](quid G1? ) sequi se profitebantur, ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi:

quid futurum putamus, cum adiutore populo, quo utebamur[*](utebamur ex -ntur G1 ) antea, nunc minime nos uti posse videamus? est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens[*](est philosophia ... 21 fugiens Lact. inst. 3, 25,2 ) eique ipsi et suspecta et invisa, ut, vel si quis universam velit vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in[*](in V3 in r. ) eam quam nos maxime sequimur conetur invadere, magna habere possit auxilia e[*](e add. V2 s om. X a s ) reliquorum philosophorum disciplinis.[*](est itaque philosophia... 26 disciplinis H) Nos autem universae philosophiae vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in

p.282
Academicis quattuor libris explicata arbitramur; sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus,[*](nolimus ex nolumus R1 ex uolumus G1 ) ut id etiam maxime optemus. in ipsa enim Graecia philosophia tanto[*](ipsa enim Graeciae philosophia tantum Boeth. ) in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.[*](viguisset V (ss.2) cf. praef. crevisset Boeth. )